tium, sed et sequentium. Verum dices nonne sufficiebat Ptolemaeo dicere, quod tota figura singulo anno per unum signum procedebat, quasi per viam revolutionis, ita ut figura revolutioni similis erigeretur? Respondeo quod non, ob duas causas, prima ob inaequalitatem domorum, secunda quia non vult quod procedant, nisi illa quinque loca principalia, non omnia.
Textus LXXXIIII
Respiciendum etiam est ad ingressus in praecipua potissimum loca neque enim parum momenti habent in temporum decretis, maxime Saturni generalium, Iovis annuorum, Martis et Solis, Veneris et Mercurii menstruorum, Lunae diurnorum.
〈Commentarius〉
Haec est quarta temporum divisio, quae quasi fortuita est, cum planetae ingrediuntur praecipua loca, id est, illa quinque dicta, nam eorum significatum tamdiu durat, quantum planeta ille integrum signum permeare potest. Ob id Saturnus generalem habet temporum partem, id est, duos annos et dimidium et quandoque tres, quia tantundem in uno signo manere potest. Et haec est causa quod paucae infelicitates diutius durant et maxime pestis, quamvis a deliquiis significatio principalis sumatur. Eadem ratione Iuppiter habet annos, anno enim manet in singulo signo. Mars, Sol, Venus et Mercurius menses, nam Mars non implet spatium duorum mensium in uno signo generaliter, ad summum quandoque octo mensium reliqui tres uno mense signum ex ordine peragrant, ideo praeponuntur hi quatuor planetae mensibus. Eadem ratione Luna cum in uno signo paulo plus duobus diebus maneat, dierum spacio praeest. Haec igitur est ratio distributionis fortuitae temporum iuxta ingressus, et deambulationes planetarum in quinque locis principalioribus, et per loca principaliora, non intelligit nativitatis, sed ad quae pervenerunt per annuos, vel menstruos processus.
Textus LXXXV
Ac quemadmodum generalium temporum arbitri potiores sunt ad decretum absolvendum, ita particularium conducunt aut reluctantur, pro convenientia et adversitate naturae suae, transitus vero augmenta decrementa eventuum adducunt.
〈Commentarius〉
Comparat invicem haec tria generalium temporum dispositores, et propriorum, et transitus, nam generales dispositores plus possunt in absolvendo effectum. Domini vero propriorum conducunt, scilicet plurimum, aut reluctantur, transitus autem tantum augent, aut minuunt.
Notandum quod licet hi reditus semper aliquid tamen longe plus faciunt in finibus annorum, quam in alia parte anni. Et ita de mense et diebus. Et plus in initio anni quam mensis, et mensis quam dierum, per signum significatorum, ut capite de vitae spacio superius visum est.
Notandum rursus quod mutationes signorum in annis concordant, cumrevolutione Solis et motu Iovis. Et menses dierum 28. horarum duarum minutorum 17. cum revolutione Lunae. Est enim medius inter mensem revolutionis Lunae, qui est dierum 27. cum tertia et mensem coniunctionis Lunae cum Sole, qui est dierum 29. cum dimidio. Et signorum spatium quod continet dies duos et sextantem, ut dictum est, cum spacio quo Luna in signo uno permanet.
Textus LXXXVI
Nam summariam qualitatis rationen et temporum proroga-