tae illustris fit et minime mediocris decreti natura, sive illud bono sive malo fuerit; multo vero magis, cum non solum temporis quod gubernant nomine causarum generi praesunt, verum ab initio secundum genituram.
〈Commentarius〉
Quod in rebus manifestis diffusius loquatur Ptolemaeus, quam in obscuris, plurimi admirari solent cum non intelligant in obscuris non potuisse, vel hanc obscuritatem sermonis effugere, vel immensam longitudinem, cum mediocris prolixitas maiorem brevitate obscuritatem paritura esset. Nam quibusdam membris divisionis explicatis, alia et peculiari ratione, quam tota rei substantia maior longe confusio emersisset. Duo igitur capita rerum attingit, quorum quodlibet habet duos modos, primum in praesente textu, et est cum domini ingressuum, id est, signorum in quae planetae ingrediuntur, aut finium fuerint, id cum dominis signorum processus in singulis causis, puta vel vitae, vel divitiarum, vel animi et multo magis intelligit si sint eadem signa, tunc sequentur illustres non solum evidentes effectus. Alter modus maior est hoc, cum praeter dominium loci ingressus et processus, fuerint etiam domini illius significati in genitura, id est, loci aphetae rem eam significantis. Et de hoc habes exemplum clarissimum in genitura octava anno 51. nam Luna significavit iter, et ascendens pervenit per processum ad sextam partem Cancri, et per directionem ad quartam partem Cancri, quibus ambobus locis Luna praeest. Ideo significavit iter magnum et diurnum.
Ut vero in eiusmodi rationem quandam certam invenias id, quod saepe expertus sum, te docebo, animadverte singulos dies foelices, aut infoelices, et ex qua causa, tum vero quis nam planeta, aut locus affligatur, et tum in illa causa toto anno praecipue observabis inveniesque, cum validus fuerit eo anno, ac foelix, prospere res procedere si infortunatus, et imbecillis infoeliciter. Eoque magis cum in genesi eidem negocio praefuerit, nec velit minima quaeque timere, aut observare, sed evidentes tantum excessus, sed et in causis praecipuis. Unaquaeque enim genitura tria aut quatuor habet observatione digna. Velut in genesi Alexandri Medices, de qua superius egimus, quis poterit loci sortis ad foelicitatem et Martis, tum ad seipsum, tum ad Solem configurationis pro violento exitu oblivisci, et 28. Leonis partem non observare. Tum vero secundo loco eos, qui afficiunt, commune autem utrisque sydus atque locus.
Textus LXXXIX
Omnino vero beati aut miseri sunt quibus vel unus locus ab omibus aut pluribus aphesibus occupatur, aut si hae differant, eadem tempora omnes plurimasve obviationes similiter beneficas aut maleficas complexa sunt.
〈Commentarius〉
Hoc est secundum caput illustre ob concursum, et hoc similiter habet duos modos, quorum primus est quod quando quatuor ex quinque aphetis superius dictis, scilicet Sol, Luna, sors, ascendens, vel loco ascendentis coeli medium, in eadem parte unius signi fuerint, tunc tali nato advenient omnia bona simul aut mala, et hoc est validissimum. Similis huic sed paulo imbecillior est, quando singuli aphetae sua loca seorsum habuerint, sed casu evenit ut eodem tempore omnes, aut saltem maxima pars obviat malis radiis ac maleficis, aut simul omnes, aut maxima pars beneficis, tunc illi nato evenient simul plura bona aut mala. Velut contingit Iob, (quanquam illud fuit supra naturam), ut brevi divitiis omnibus, et filiis, et sanitate privatus fuerit. Et his quibus domus corruens vitam cum bonis, et familia tota aufert. Patet igitur quod in primis duobus modis declaratrem illustrem magnitudine, sed in uno tantum genere insequentibus autem illustrem non propter rei magnitudinem, ut in reliquis praecedentibus, sed concursu multorum bonorum aut malorum.