PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · 441

Facsimile

autem sub radiis, ut ex tabula ortus et occasus adiecta videre licet. Qui vero planetam sub radiis tantum constitutum habent erunt nec videbuntur. Quod si in coeli medio, vel primo ortu author opificii extiterit, videbuntur quidem nec erunt. Cuius rei exemplum ponere superfluum existimo, cum nullibi copia horum desit. Et si unquam alias, nunc etiam magis, ubi verissimum est illud Horatii:

Scribimus indocti, doctique poemata passim.

Verum si nullus planeta sub radiis optime collocatus fuerit, nec etiam in primo ortu, aut coeli culmine, nec sciet ille prorsus quicquam, nec exercebit. Ptolemaeus igitur quatuor ordines eligendi officii dominum proponit, primus cum idem fuerit planeta radios Solis exiens, qui et in coeli culmine et eo magis si etiam Lunae se applicuerit. Secundus cum unus tantum planeta, vel Solis radios exierit, vel in coeli medio fuerit, ille enim efficax erit et solus eligendus, quia solus est. Tertius est cum diversi planetae, diversas ex his tribus habuerint conditiones, velut quod unus primum de sub radiis Solis exeat, secundus sit in coeli medio, a tertio Luna deflua (Hoc enim est Lunae illum se applicare) omnes eligemus potentior tamen est primus, inde secundus, demum tertius ultimus est, sed videndum est etiam ex his, qui in loco medii coeli, et Lunae praeter id plures habuerit dignitates, atque is praeponendus est omnibus. Quartus est cum nec primo oriens planeta est, nec in coeli medio, tunc enim cum, qui plus in eodem coeli medio potestatis habet accipiemus. Ex quo patet quod eum a Luna separatur Ptolemaeus contemnit, quasi praeponitque vicem gerentem eius, qui est in vertice (is est, qui coeli medio dominatur) ci a quo Luna separatur. Admonet autem nos quod tales quibus nec planeta radios Solis exuit primum, nec in coeli est medio, plerunque vacui sunt ab exercitatione, Solis intenti studiis aut delitiis. At dices, reges officiis et artibus carent, hi vero plus aliis ut in praecedenti capite visum est, planetas primo orientes in angulis habent? Respondeo quod oportet per officia et artes intelligere publicam actionem qua minus reges carent, quam alii. Quidam enim administrant ius ut Claudius Imperator, quidam exercent se corpore et pugna, ut Maximinus quidam musica, ut Nero quidam machinis conficiendis rei bellicae, ut C. Caesar quidam ociosi, ut Domitianus quidam pictura, ut Alphonsus rex Aragonum quidam torno, ut Hercules Ferrariae princeps, alii studiis, ut Antoninus philosophus, igitur exponit qui sint ociosi. Oportet autem consentientes artes dignitati tribuere. Ob id enim caput de dignitate statim subsequitur caput de opificio. Haec igitur sunt, quae opificium et quantitatem eius significant et genus. Memento autem eum dici esse in matutino ortu, qui non plus distat a Sole triginta partibus, et antecedit illum et videtur. Et si plures fuerint, eliges propiorem Soli, modo optime cernatur. Propriam autem quandam fortunam sic describit.

Textus XV

Quales vero futurae sint ex propria trium stellarum, Martis, Veneris et Mercurii, signorumque in quibus vagantur natura censendum est. Mercurius enim opificium gubernans, ut ita per exemplum dicam, scribas efficit, grammaticos, a rationibus, doctores, mercatores, nummularios, vates, astrologos, sacrificos, ac omnino in literis et interpretatione vel in datis et acceptis occupatos; et si illi Saturnus suffragatur, alienorum bonorum moderatores, somniorum interpretes, in templis desidentes, ibique vaticiniis veluti furore divinitus sint