PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · 470

Facsimile

saepe in filii genitura est, in sui opposito restitutionis anni ipsius patris vel loci largitoris.

〈IV.7〉 Caput VII

Textus LI: De amicis et inimicis

Benevolarum igitur affectionum et contrariarum, quarum has quidem medias et diuturnas appellamus amicitias seu inimicitias, illas vero minores et temporaneas, societates aut contentiones, examinatio nobis sit haec. Quando igitur quae ex his praecipua sunt et maxima inquirimus observare oportet in utraque genitura praecipua loca, Solis videlicet et Lunae et horoscopum partemque fortunae. Nam si in eadem signa inciderint aut loca mutuo permutaverint, aut omnia aut plura, maxime quando utriusque horoscopi 17. partibus invicem distiterint, amicitias constituunt synceras et insolubiles nec ullis offensionibus expositas. Si inconiuncta sint aut mutuo opposita, inimicitias maximas et diuturnas. Si neutrum accidat, sed tantum in locis configuratis extiterint, si hexagonis aut trigonis, minores amicitias, si quadratis minores conciliant inimicitias ut interdum in amicitia occurrant silentium et simultas, quando maleficae hasce configurationes transeunt, in contentionibus reconciliationes et benevolentiae vicissitudines per beneficorum ad configurationes ingressum.

〈Commentarius〉

Ita superi male perdant eos, qui rebus vanis ob lucrum vel ambitionem, aut derisionem intendentes, novas et inutiles dierum observationes nobis tradiderunt, cum satis sit vel minimae parti rerum utilium satisfecisse. Qualis haectractatio amicitiae et inimicitiae, quas non ex propria sola genesi Ptolemaeus venatur, sed ex concursu cum aliorum genituris. Inquit enim respiciens ad id, quod iam antea diximus (res humanas, vel natura, vel utilitate, vel conversatione stare) si luminaria, vel horoscopi, aut fortunae pars in eisdem signis fuerint, et maxime 17. partibus haud magis distantes, qui terminus est radiorum Solis, et etiam crepusculi matutini, aut loca commutaverint stabiles et inconcussas, ac diuturnas amicitias pollicentur μέσοις, id est, medias, scripsit artificiose, quod nemo sincere amat, sed amare videtur. At pro μέσοις, μεγαλοις scribendum, id est, magnas ut legit Haly. Si vero loca horum principalium in coniunctis signis, aut oppositis fuerint alter alteri, erunt inimicitiae stabiles et diuturnae. Quod si in locis configuratis minora utraque erunt, diuturna tamen, nam praesupponit generaliter eas futuras amicitias aut inimicitias perpetuas, quae nobis a nativitate sint ingenitae. Velut et breves, quae ex processu locorum et planetarum invicem concurrentium contingunt (Silentium) cum unus alterum non alloquetur. Simultas cum tacite se invicem oppugnant, et contradicunt infidiantes sibi, non in vita, sed in diminutione authoritatis (Per beneficorum ad configurationes ingressum) puta in genitura Sol uni sit in Libra, alteri in Cancro, Iuppiter ingrediatur Libram, et Venus Cancrum, tunc