amplitudinem ex astrorum gubernantium vi. Nam orientalia cum sunt aut in angulis opificia sua authoritate et fama minime caritura pronunciant, occidentalia vero aut a centris delapsa, haec sub alterius manu imperioque fore, superata a beneficis magna significant opera, illustria, lucrosa, inculpabilia, venusta. A maleficis vero, vilia, obscura, minime frugifera, utque in quibus error commissus sit. Impedit vero Saturnus tarditate et tepiditate, Mars calore nimio, temeritate importunaque divulgatione, uterque autem ob vastationes seu eversiones.
〈Commentarius〉
Verbum τερείας ἀναστασίας Gogava vertit vastationes seu eversiones, Arabes habent multa mala tota vita sua, qui sensus est magis ad rem et etiam literae Grecae conveniens, legatur autem (uterque) verbum coniunctim, id est, si Saturnus et Mars impediant.
Postquam igitur declaravit naturam opificii et substantiam de quibus dictum est superius, modum hic subiungit duplicem, unum qui consequitur naturam opificii, quod vere artifex sit inclytus aut vulgaris, et hic sumitur a duabus qualitatibus planetae opificium gubernantis. Scilicet quod sit orientalis et iuxta alicuius anguli lineam, aut in altero horum deficiat vel utroque, ut sint quatuor modi, duo extremi, totidem medii. Sed quid per astra gubernantia intelligat, an tres illos tantum dominos qualitatis, an omnes, substantiae scilicet, an eos qui locis horum dominantur, quemadmodum in aliis causis distinguere solet dubium est, aliis certe in causis quod solum essent tria genera. Quod est, in quo est, et quod prae est, nullam habebat dubitationem. Annectimus autem semper ei quod praeest, et quod est, et in quo est, commune id quod super ipsum elevatur, hac igitur in causa quinque erunt, quoniam dupliciter dicitur id quod est, commune, scilicet et proprium commune vero quod elevatur et supereminet totidem modis dicitur, scilicet quadrupliciter. Sed de communi solum loquitur ibi, superata etiam, relinquitur igitur ut de propriis intelligat. Haec autem, ut dixi, trifariam accipi possunt, at non videtur de dominis substantiae opificii intelligere, cum illa iam supponat in angulo esse coeli medii, vel orientalia a Sole, quare non oportuit distinxisse de illorum statu orientali, vel occidentali, in centris vel ab his delapsis. Relinquitur igitur ut intelligat de dominis qualitatis, quos etiam praeesse dominis substantiae, declaravimus.
Quando igitur Mars, vel Venus, vel Mercurius ille ex his, qui aspectu vel potestate loco planetae medio in coeli posito, vel primo orienti, id est, novissime ante Solem praeest orientalis a Sole fuerit, intellige vel occidentalis a Luna vel in anguli centro, erit ille egregius in suo opere vere opposito modo contrarium decernunt. Hi vero qui super hos elevantur planetae fortunam opificii declarant. Unde manifestum est multos esse egregios in arte, qui tamen non lucrifaciunt, nec sunt illustres, nec carent reprehensione, iusta non dico, sed vulgari, tales igitur venustate carent tametsi inclyti. Alii contra nihil scientes, gloriosi et venuste opus tractantes, et apud populum cum laude artem, divitias ex ea acquirunt. Necesse est autem in omnibus quandam esse venustatem ad vulgarem opinionem et haec si desit vili ars et artifex extimatur. Hoc autem discrimen exiguum est in artibus, quae industriae parum habent ut cerdonibus, maximum autem ubi plurimum est industriae velut in medicina, nam in ea imperitissimus maxime consequitur persaepe laudem, negligitur peritissimus, ut Galenus conqueritur. Saturnus igitur si quis alius planeta impedit omnes artes, omnes disciplinas, et studia, si elevetur super domi-