Quod si non aequidistet cetera, sint eadem superioribus, ducatur autem ab O puncto ad tabulam perpendicularis Oχ, et a puncto ξ ducatur perpendicularis ξψ, erit superficies θμQD aequalis et similis superficiei ξψχO, et alia similiter eodem modo.
Sit superficies ABCD a plano quomodocunque elevata et intelligatur producta ad subiectum planum ita ut communis eorum sectio sit recta linea EF; altitudo puncti A linea AN, et describantur in proposita tabula superficies BEFC, AEFD, ut superius dictum est, quae sint IGHK, LGHM. Erit ipsa LIKM superficies, quam describere oportebat. Simili modo faciemus in omnibus aliis superficiebus rectilineis, quaecunque super horizontem fuerint elevatae.