PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Federico Commandino, In Planisphaerium Ptolemaei commentarius

Venice, Paulus Manutius Aldi, 1558 · 24r

Facsimile

circulo, qui omnes alios ambit, aequinoctialem describere. De circulo autem Cancri nihil hoc loco dixit, quoniam quemadmodum describatur intra aequinoctialem ex superioribus satis apparet.

O. Producimus deinde lineam a puncto G aequidistantem lineae ED terminatam notis GH]

Hic locus mendo non caret. Corrigetur autem si in hanc sententiam verba addantur: Ducemus lineam a puncto D ad Z et producemus, et a G ducemus GH aequidistantem ipsi ED, quae secet lineam DZ in H.

P. Est enim quanta DE ad lineam EG, tanta DT ad lineam TK]

Hoc est quam proportionem habet linea DE ad EG, eandem habet DT ad TK.

Possumus autem et alia via et fortasse expeditiori intra Capricorni circulum describere aequinoctialem et circulum Cancri. Sit enim ABCD circulus Capricorni, cuius centrum E. Ducanturque diametri sese ad angulos rectos secantes AC, BD, et a puncto D versus a sumatur arcus DF secundum distantiam qua distat a circulo aequinoctiali, aequinoctiali] aerquinoctiali V et ducta CF, quae secet lineam DE in G. Centro quidem E, distantia autem EG circulus describatur GHIK; deinde a puncto G sumatur arcus GL secundum eandem distantiam, ductaque KL secante DE in M,

describatur alius circulus ex eodem centro et distantia EM, qui sit MNOP. Dico circulum GHIK esse aequinoctialem, ipsum vero MNOP circulum Cancri. Ducatur enim a puncto D ad circumferentiam linea DQ aequidistans lineae FC, et iungantur GK; erunt