bens circulum ABCDLMNO, verticem vero punctum E, et quoniam is secatur plano coeunte cum utroque latere trianguli per axim, ita ut plani in quo est basis et plani secantis, ipsius scilicet tabulae communis, sectio sit recta linea perpendicularis ad basim trianguli per axim, vel ad eam quae est in eadem ipsi recta linea, si quidem planum secans subcontrarie ponatur plano in quo est basis coni. Hoc est, si triangula EAL, ETP similia
sint ut in prima figura, sectio circulus erit ex quinta primi conicorum; sin minus, erit ellipsis ex decimatertia eiusdem ut in secunda. Quare descripto circulo vel ellipsi, ut opus fuerit, circa diametros PT, δε cadent in ipsis puncta P Q R S T U X Y et quodcunque aliud punctum in circumferentia circuli ABCDLMNO sumptum sit similiter atque in superioribus cadere demonstrabitur in communi eorum sectione, hoc est in ipsa circuli circumferentia vel ellipsi. Circulus ergo ABCDLMNO tali forma apparebit in proposita tabula qualis est ea quae a nobis descripta fuerit.
Sit circuli portio et in ea figura multorum laterum ABCDLMNO, cuius basis DM et diameter AL. Sitque AL similiter in ea