gula, cuius latus BC sit commune tabulae. Maneant etiam eadem quae in superioribus, et a punctis A D ad lineam BC perpendiculares ducantur AN, DO. Sumantur quoque GP aequalis ipsi GN, GQ aequalis GO, PR aequalis NA et QS aequalis OD et ducantur PK, KQ. Ducaturque RE secans PK in T et S〈E〉 secans QK in U. Iungantur demum LT, TU, UM. Dico figuram ABCD apparere ea forma qua descripta est LTUM. Ducatur enim ab A puncto ad lineam DO ipsa AX aequidistans BC et a puncto D ad NA ducatur DY eidem aequidistans, atque ex iis quae tradita sunt describatur in proposito plano figura rectangula ANOX, quae sit TPQʒ et rursus describatur alia YNOD, sitque ωPQU. Quoniam igitur puncta B C apparent in LM, punctum vero A apparet in T et D in U, apparebit linea AB in ipsa TL, BC in LM, CD in MU et DA in UT. Quare tota figura ABCD in ipsa TLMU apparebit.
At cum superficies ABCD a tabula distans quomodocunque sit posita, a punctis A B C D ducemus lineas AL, BM, CN, DO
perpendiculares ad lineam GK, videlicet ad ipsam tabulam, et describemus figuras ABML, DCNO ex iis quae proxime diximus, quae sint PQSR, UTYʒ ita ut PQSR respondeat ipsi ABML et