PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Federico Commandino, In Planisphaerium Ptolemaei commentarius

Venice, Paulus Manutius Aldi, 1558 · 23r

Facsimile

aequales esse necessarium est.

I. Sunt autem anguli EDK atque EKD recto aequales, sunt ergo similes]

Cum recto aequales sint anguli EDT, EDK et anguli item EDK, EKD, sublato utrinque communi angulo EDK, relinquetur angulus EKD aequalis ipsi EDT. Est autem angulus DEK communis utrique triangulo; reliquus igitur angulus EDK reliquo EZD aequalis erit, et triangulum EDK triangulo EZD simile.

K. Manifestum est enim etc.]

Quae enim proportio est anguli BDT ad angulum DBT, eadem est arcus BT ad arcum TD. Triangulum vero EZD simile est triangulo TBD, nam angulus DEZ rectus recto DTB est aequalis, et EDZ communis utrique. Reliquus igitur EZD, reliquo TBD aequalis erit. Quare descripto circulo circa triangulum EDZ, quae est proportio anguli EDZ ad angulum EZD, ea erit arcus EZ ad arcum ED. Sed proportio anguli EDZ ad angulum EZD eadem est ei quae anguli BDT ad angulum DBT, hoc est quae arcus BT ad arcum TD. Quae ergo proportio est anguli EDZ, hoc est anguli BDT ad angulum EZD, ea est arcus BT ad arcum TD et arcus EZ ad arcum ED. Ex quo sequitur ut et eorum arcuum chordae eandem habeat proportionem, ut igitur recta linea EZ ad rectam ED et ut recta ED ad ipsam EK, ita recta BT ad TD, hoc est ad BH.

L. Si ergo comparemus ad lineam KE tetragonum KT etc.]

Abscindatur a linea FK ipsa FO, aequalis lineae FE. Quadratum TK excedet quadratum TE rectangulo contento linea KE et linea KO, hoc est excessu quo linea KF ipsam EF excedit, ut monstrabitur. At cum quadratum TK excedat ipsum TE quadrato EB, quod angulus TEB sit rectus et linea TB aequalis lineae TK, erit quadratum EB aequale rectangulo EKO (penultima, primi). (penultima, primi)] Euclid, Elements I.47 Quare si quadratum EB apposuerimus ad lineam EK, hoc est si diviserimus quadratum EB per lineam EK, proveniet ipsa HO. At vero quadratum KT excedere quadratum TE rectangulo EKO, ita monstrabimus. Quoniam enim quadratum KT aequale est duobus quadratis TF, FK, et quadratum item TE aequale duobus TF, FE, dempto utrinque communi quadrato TF, reliquum quadratum KF excedet reliquum FE eodem illo excessu quo