PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Federico Commandino, In Planisphaerium Ptolemaei commentarius

Venice, Paulus Manutius Aldi, 1558 · 20v

Facsimile

lus ad E aequalis sit ei qui ad ε, quod uterque rectus erit et reliquus reliquo aequalis, et triangulum EDC triangulo εδμ aequiangulum. Ut igitur DE ad EC, ita δε ad εμ. Et permutando ut DE ad δε, ita EC ad εμ; sunt autem DE, δε aequales quare et EC, εμ aequales erunt, et ita demonstrabuntur aequales EK, εξ, ME, νε, unde colligitur MC aequalem esse ipsi νμ. Itaque cum aequinoctialis circulus sit ABGD, erit tropicus Cancri circulus CL, tropicus Capricorni

KM, zodiacus CM, meridianus seu colurus solstitiorum recta linea KM. Colurus aequinoctiorum recta BD et punctum C principium Cancri, M Capricorni, B Arietis et D Librae, in quibus quidem BD punctis zodiacum secare aequinoctialem manifestissime constat. Recte igitur omnes iam dicti circuli in proposito plano descripti erunt, quod facere oportebat.

Similiter si a puncto G sumantur alii duo arcus aequales GF ex parte D et GI ex altera parte, quanta est declinatio principii Geminorum, ducaturque DF et producatur quousque secet lineam MK in O, et ducatur DI secans eandem in P. Et rursus centro E et intervallis EO, EP circuli describantur OQ, PS, ut secet circulus OQ zodiacum in punctis T U, et circulus PS eundem secet in XY. Erit punctum T principium Aquarii U principium Sagittarii, X Geminorum, Y Leonis et in aliis eodem modo, non tantum in principiis signorum, sed et in singu-