anguli EDQ, EGC aequales et item aequales CDQ, DCF. Quare arcus BCQ similis erit arcui IKR, et arcus QD qui semicirculum complet similis ipsi RG; ergo et QC reliquus de quadrante reliquo RK similis. Et quoniam arcus CQ aequalis est ipsi FD, quod anguli CDQ, FCD sint aequales, sequitur ut arcus KR sit secundum distantiam circuli Capricorni ab aequinoctiali; et similiter arcus LG qui eadem ratione est aequalis ipsi KR. Quare si circulus GHIK ponatur aequinoctialis, erit ex iis quae demonstravimus ABCD circulus Capricorni et MNOP Cancri, nam ex utraque parte aequinoctialis descripti sunt circuli aequidistantes secundum distantiam qua is ab utroque tropicorum distat.
〈Q.〉 Deinceps convenit propositum insequi]
Stellarum fixarum loca ex longitudine et earum latitudine habentur ut apparet apud Ptolemaeum Ptolemaeum] Ptolemaenm V in septimo libro magnae compositionis. Quare si stellas ipsas in planisphaerio collocare oporteat, primum duo circuli describendi erunt, quorum unus cum maximus sit per polum zodiaci et stellae gradum transiens et zodiacum ipsum et aequinoctialem bifariam dividit; alter vero zodiaco aequidistat secundum quantitatem latitudinis stellae, vel septentrionalis vel australis, et in quo puncto alter alterum secat, ex parte stellae, in eo locum ipsi dabimus. Sed ut omnia facile percipiantur, secetur sphaera plano per axem ducto ut superius, et sit sectio αβγδ, circulus meridianus eius plani et circuli maximi per zodiaci polum et stellae gradum transeuntis. Communis sectio sit Oπ, circuli vero aequidistantis zodiaco secundum latitudinis quantitatum, ipsa ρσ ducanturque lineae δO, δπ, δρ, δσ, ut δO secet ipsam αγ in puncto τ, δπ secet eandem in υ, δρ in φ, δσ in χ, et describantur figurae in plano αγ. Oculo ipso in δ constituto, erit iam figura Oπ descripta, circulus circa diametrum τυ, et figura ρσ item, circulus circa φχ, quoniam plana Oπ, ρσ plano αγ subcontrarie posita sunt, ut monstravimus, et punctum τ pro zodiaci polo erit. Sit igitur aequinoctialis circulus in plano descriptus, ut in Ptolemaei figura ABGD circa centrum E et zodiacus LBHD, et quoniam aequinoctialis ABGD et meri-