PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Federico Commandino, In Planisphaerium Ptolemaei commentarius

Venice, Paulus Manutius Aldi, 1558 · 27v

Facsimile

sit rectangulo ORC, erit et quadratum YR ipsi ORC rectangulo aequale, et ideo punctum Y in circumferentia quoque circuli OC cadet, ex quibus constat quod oportebat demonstrare.

Z. Similis descriptionis exemplo etc.]

Si circulus zodiaco aequidistans per polum mundi australem transeat, in quo ponitur oculus, apparebit linea una, quae videlicet communis sectio est plani eius circuli et plani aequinoctialis, in quo describitur, ut superius dictum est. Si ergo describendus sit eiusmodi circulus, cuius diameter DL, et circulus aequinoctiali aequidistans, cuius diameter ZH, producatur DL usque ad lineam AG in C punctum, ductaque DH producatur ad eandem in N, et figurae describantur, erit circulus DL recta linea, quae sit BCY perpendicularis ad planum, in quo est meridianus ABGD, quoniam et ipse circulus DL et aequinoctialis perpendiculariter erecti sunt ad idem planum, et idcirco ad lineam AN perpendicularis existet (19, undecimi). (19, undecimi)] Euclid, Elements XI.19 Sed ZH circulus erit circa centrum E et diametrum QN, quam recta linea BCY secet in Y; ergo punctum Y repraesentabit in plano locum sectionis eorum circulorum in solida sphaera. At vero arcus circuli descripti NY, YQ proportionales esse arcubus ZH liquido apparet ex demonstratione, quam affert Maslem in commentariis.

Y. Quae linea in planisphaerio locum obtinet circuli cuius diameter DLZ etc.]

Ex his verbis et ex superioribus apertissime colligitur Ptolemaeum sphaerae circulos describere in plano in quo est ipse aequinoctialis, quod nos supra monuimus, non autem in plano quod sphaeram in septentrionali polo contingit, ut imaginatus est Iordanus.

Φ. Quae ratio cogit septentrionales semper esse minores etc.]

Quoniam visus in australi polo constituitur, fit ut et polus septentrionalis in plano centri locum obtineat respectu aequinoctialis circulorumque ipsi aequidistantium; et septentrionales circuli, quo magis ad eorum polum accedant, eo sint minores, quemadmodum contingit in sphaera. Australes vero, contra, quam in sphaera, eo maiores evadant; fit etiam ut meridiani circuli rectis lineis describantur.