X. Quibus id evenit quod unus etc.]
Circulorum enim zodiaco aequidistantium, qui per mundi polum transit, in plano recta linea designatur, ut proxime diximus.
Ψ. In circulis vero magnis per hunc polum transeuntibus aliter]
Circuli magni per zodiaci polos transeuntes, si in plano describantur, circuli sunt, uno duntaxat excepto qui et per mundi polos transit; quoniam cum in meridianorum numero habeatur, recta linea est, in qua centra circulorum zodiaco aequidistantium sumuntur.
Ω. Unde in assignationibus stellarum etc.]
Dictum est superius stellarum fixarum loca in planisphaerio duobus modis inveniri posse, sive ratione habita ad zodiacum, sive ad aequinoctialem. In utroque autem et zodiacum et aequinoctialem dividimus, et sicut circulis magnis, qui per zodiaci polos permeant, similiter dividimus et zodiacum et circulos zodiaco aequidistantes. Ita rectis lineis meridianos referentibus et aequinoctialem ipsum et aequinoctiali aequidistantes circulos pariter secamus, unde stellarum loca certissima ratione deprehenduntur.