UTYʒ ipsi DCNO et iungemus PU, QT; erit figura PQTU quam describere oportebat. Similiter faciemus in aliis figuris quibuscunque.
Sit circulus et in eo descripta figura, quae multis lateribus contineatur ABCDLMNO, et sit AL circuli diameter in eadem recta linea ipsi GF. Itaque figuram ABCDLMNO in tabula
describemus, quemadmodum superius traditum est, quae sit PQRSTUXY. In medio autem lineae PT, quae refert AL circuli diametrum, sumatur punctum ʒ; ductaque Eʒ producatur ad planum in quo circulus est, occurrens lineae AL in α et per α ad angulos rectos ipsi AL, ducatur βαγ, quae secet circulum in punctis β γ et ipsi βαγ respondens in tabula ducatur δʒε. Apparebit circulus ABCDLMNO, vel circulus vel ellipsis, cuius centrum ʒ et ipsae PT, δε diametri erunt. Intelligatur enim conus basim ha-