GM; GM] read GN ductaque EH et producta usque ad lineam GK in punctum P, per P ducatur OPQ aequidistans ipsi T〈G〉U et a punctis T U ducantur ipsae TO, UQ perpendiculares ad eandem et postremo iungantur LO, MQ. Dico superficiem ABCD in tabula apparere
velut est ipsa LOQM. Ductis enim EBR, ECS lineis similiter atque in superioribus, ostendemus lineam RS communem, videlicet sectionem tabulae et trianguli RES, aequidistantem esse lineae AD et OP, aequalem ipsi PR et PQ, ipsi PS. Quare, si manente linea GP superficies LOQM circumducatur quousque linea GL transeat ad ipsam GA, transibit et L punctum ad punctum A, M ad D, O ad R et Q ad S, et videbitur superficies ABCD in tabula qualis est ipsa LOQM ut proponebatur. Et eodem modo in aliis procedemus.