PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Federico Commandino, In Planisphaerium Ptolemaei commentarius

Venice, Paulus Manutius Aldi, 1558 · 25r

Facsimile

dianus αβγδ aequales sunt, erit arcus BT, quae est distantia poli zodiaci ab aequinoctialis polo, aequalis ipsi βO, et idcirco recta linea EK, aequalis demonstrabitur ipsi ετ, quare punctum κ zodiaci polum repraesentabit. Duobus igitur circulis in planisphaerio descriptis, ipsius stellae locus facile invenietur, et ita fiet in reliquis pro cuiusque stellae longitudine et latitudine, circulos describendo.

Est etiam alius modus inveniendi stellarum fixarum loca in planisphaerio, cognita earum declinatione et gradu zodiaci, cum quo ad meridiem veniunt. Descripto nanque circulo aequinoctiali aequidistante secundum stellae declinationem, et

ducta recta linea instar meridiani per zodiaci gradum, cum quo ad meridiem venit et per mundi polum transeunte, in quo puncto sese secant ex parte stellae, ipsi locum assignabimus.

R. Nunc aequidistantium zodiaco in planisphaerio de-