Rursus sit circuli portio super horizontem elevata ABCDLMNO et sit eius basis DM in plano, in quo linea FG; diameter vero AL ad idem planum angulum faciat qualis ALZ, et describatur figura. Erit ipsa quandoque vel circuli portio, vel ellipsis, vel paraboles, vel hyperboles; quandoque neutra earum secundum planorum inter sese positionem, ut superius est demonstratum.
Sit superficies ABCD citra datum planum, hoc est citra tabulam constituta et horizonti aequidistans, cuius latus AD sit commune tabulae. Sitque tabulae ipsius recta linea GK, oculi altitudo
EF et distantia FG ut in superioribus secet. Autem FG ipsam BC lineam in H sumatur; rursus GL ipsi GA aequalis et GM aequalis GD; et a puncto L versus F sumatur LI aequalis AB et