Et postquam executi sumus scientiam angulorum, restat iam inquisitio scientie locorum que sunt in celo coram unaquaque sphera obumbrante supra civitates notas in longitudine et latitudine secundum considerationem eorum que apparent et accidunt in eis. Ad hoc autem faciam librum proprium huius et singularem ab hoc libro, in quo ostendam divisiones terre et loca civitatum, in quo sequar vestigia antiquorum qui habuerunt studium et scientiam huius speciei scientie et narrabo quot partium erit longitudo cuiusque linee equidistantis supra civitatem et civitatem ab equatione diei in orbe meridiei descripto supra quamque civitatem, et quot partium erit longitudo cuiusque orbium meridiei ab orbe meridiei descripto supra quamque civitatem, et quot partium erit longitudo cuiusque orbium meridiei ab orbe meridiei descripto supra civitatem Alexandriam in orbe equationis diei ad orientem et occidentem, eo quod ad ipsum comparabimus tempora locorum que sunt preter ipsum. In hoc autem nostro libro erimus quasi narrantes loca iam nota. Quotiens ergo voluerimus scire hora nobis definita in aliquo locorum que hora sit in loco alio ab illo cum orbis meridiei cuiusque duorum locorum propositorum fuerit alius ab altero, oportebit ut sciamus quot partium erit longitudo que erit inter eos in orbe equationis diei, et quis eorum orientalis, et quis occidentalis. Addemus enim secundum quantitatem illarum partium temporum supra illam horam aut minuemus eas ex ea donec invenerimus horam quesitam in illo loco quesito in illa hora. Augmentum autem erit cum fuerit locus ille quesitus ex eis que sequuntur orientem a loco altero, diminutio vero cum fuerit locus quesitus ex eis que sequuntur occidentem a loco altero.
Finita est dictio secunda libri Almagesti Ptolemei.