PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. Gerard of Cremona)

Venice, Petrus Liechtenstein, 1515 · 34r

Facsimile

qui est arcus RH orbis centri egredientis, erit 63 partes et 20 minuta. Cum ergo Sol fuerit in equalitate autumnali, tunc ipse precedet longitudinem propinquiorem, que est in quinque partibus et medietate partis Sagittarii, per motum suum medium 63 partibus et 20 minutis, et elongatur a longitudine longiore, que est in quinque partibus et medietate partis Geminorum, per motum suum medium secundum continuitatem signorum centum et sexdecem partibus et quadraginta minutis.

Et post declarationem horum, quia una ex primis considerationibus equalitatis subtilissima et veracissima fuit consideratio equalitatis autumnalis in decimoseptimo annorum Adriani in die septimo mensis Athus, qui est unus mensium Egyptiorum, post medium diem per duas horas fere equales, tunc manifestum est quod Solis in ea hora per motum suum medium fuit elongatio a longitudine longiore in orbe centri egredientis secundum continuitatem signorum 116 partes et 40 minuta. Et aggregantur ex annis qui fuerunt a principio regni Nabuchodonosor usque ad mortem Alexandri quadringenti et vigintiquatuor anni Egyptii, et a morte Alexandri usque ad principium regni Augusti 294 anni, et a principio anni primi annorum regni Augusti Egyptiorum, quod fuit in primo die mensis Thut et in media die, eo quod equatio stellarum incipit a media die, usque ad decimumseptimum annorum Adriani et ad diem septimum mensis Athus, qui est unus mensium Egyptiorum, post mediam diem per duas horas equales aquales M. sunt 161 anni et 66 dies et due hore equales. Ergo a principio primi annorum Nabuchodonosor Egyptiorum, quod fuit in principio mensis Thut in media die, usque ad horam in qua fuit hec equalitas autumnalis aggregantur anni Egyptii octingenti et septuagintanovem et sexagintasex dies et due hore equales. Et erit motus Solis medius in tempore huic equali post proiectionem revolutionum integrarum 211 partes et 25 minuta fere. Cum ergo nos addiderimus supra partes longitudinis Solis a longitudine longiore orbis ecentrici, que, ut supra diximus, fuit in consideratione hac quam diximus, scilicet equalitatis autumnalis 116 partes et 40 minuta 360 partes, que sunt partes revolutionis unius, et proiecerimus ex eo quod aggregatur ex eis 211 partes et 25 minuta, que sunt superfluum quod est inter duo tempora, remanebit loci motus Solis medii in principio primi annorum Nabuchodonosor et primo die mensis Thut, qui est unus mensium Egyptiorum, et in media die longitudo a longitudine longiore secundum continuitatem signorum per motum suum medium 265 partes et 15 minuta. Et illud erit in quadragesimoquinto minuto prime partis Piscis.

⟨III.9⟩ Capitulum nonum: De computatione Solis et scientia certitudinis loci eius

Quotiens voluerimus scire locum Solis in unoquoque tempore quesito, assumemus quod aggregatur ex tempore loci Solis usque ad tempus quesitum per horas Alexandrie et mittemus illum numerum in tabulas motus Solis medii et accipiemus partes que opponuntur portioni cuiusque numerorum et aggregabimus eas cum partibus loci Solis que pro radice ponuntur 265 partibus et 15 minutis et proiiciemus ex eo quod inde aggregatur revolutiones integras. Quod ergo remanebit ex partibus proiiciemus ex loco quinque partium et medietatis partis Geminorum, qui est longitudo longior, secundum continuitatem signorum. Et quo pervenerit nobis numerus, ibi dicemus Solis locum per motum eius medium. Deinde post hoc assumemus numerum illum qui est temporis quod est a longitudine longiore usque ad locum Solis per motum eius medium et immittemus ipsum in tabulas diversitatis Solis et assumemus partes que opponuntur illi numero in area tertia. Cum ergo ceciderit numerus in area prima, quod erit cum fuerit ab uno usque ad 180 partes, proiiciemus eas ex loco Solis per motum eius medium. Et cum ceciderit numerus in area secunda, quod erit cum transierit 180, addemus illud supra locum Solis per motum eius medium. Et ita reperiemus locum Solis secundum certitudinem et visionem.

⟨III.10⟩ Capitulum decimum: De cognitione differentie, scilicet que est inter diem Iomin unum et noctem eius et diem Iomin alterum et noctem suam

Quod autem videtur in Sole solummodo plurimum eius est quod iam narravimus. Et sequitur illud ut addamus supra ipsum quam paucissimis verbis quod convenit nos premittere de diversitate dierum cum noctibus suis, scilicet de diversitate que est inter diem Iomin unum cum nocte sua et diem Iomin alterum cum nocte sua, propter hoc quod quicquid narravimus de motu medio non fuit relatum nisi