PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. Gerard of Cremona)

Venice, Petrus Liechtenstein, 1515 · 91v

Facsimile

rum linearum medii celi equale omni tempori quod est ab illo medio celo ad orientem aut ad occidentem, propterea quod orbis meridiei secat lineas equidistantes in portiones equales. Tempus vero quod est ab oriente aut ab occidente ad unamquamque duarum linearum medii celi in sphera quidem declivi est diversum, sed in sphera recta est equale, quoniam portiones que sunt super terram omnes sunt equales portionibus que sunt sub terra in hoc loco tantum. Et propter hoc stelle que sunt in linea medii celi simul in sphera quidem recta oriuntur simul et occidunt simul semper nisi ille quarum localis motus revolutionis que est super duos polos orbis signorum est insensibilis. Sed in sphera quidem declivi stelle que sunt in linea medii celi simul non oriuntur neque occidunt simul, sed que earum sunt in parte meridiei oriuntur semper post illas que sunt in parte septentrionis et occidunt ante eas. Figure vero stellarum fixarum que videntur apud terram et apud stellas retrogradas aut apud partes orbis signorum secundum communitatem quidem etiam comprehenduntur propter illud quod contingit esse in oriente aut in occidente aut in medio celi simul aut cum quibusdam stellis retrogradis aut cum quibusdam partibus orbis signorum, sed secundum proprium propter stellas quarum motus videtur ad Solem secundum novem modos. Modus figure prime est qui nominatur iliotis matutinalis, cum fuerit stella in horizonte orientali cum Sole. Illius est qui nominatur orientalis occultus sequens elongata elevatio, et est cum fuerit stella in principio sue occultationis et postea incipit elevari post Solem. Et illius est qui nominatur orientalis occultus ascendens simul. Tertia cum fuerit stella ipsa et Sol simul in loco uno horizontis orientalis ascendens simul. Et illius est qui nominatur orientalis precedens elevationem, et est cum stella in principio illius quod precedit orientalitatem suam elevatur ante Solem. Secunda vero figura est que nominatur medium celi matutinale, cum fuerit stella in orbe meridiei et Sol in horizonte orientali aut super terram aut sub terra. Et huius etiam est qui nominatur medium celi postremum. Non enim videtur orientalis cum mediat celum stella post elevationem Solis equaliter. Et est eius qui nominatur medium celi simul verum orientale, cum mediat stella celum cum elevatione Solis equaliter. Et est eius qui nominatur medium celi antecedens orientale, et est cum mediat stella celum ante elevationem Solis equaliter. Et quod fuerit ex hac super terram videbitur. Figura vero tertia est que nominatur occasus matutinalis, et est cum fuerit Sol in horizonte orientali et stella in horizonte occidentali. Et huius etiam est qui nominatur non occasus matutinalis postremus (non enim videtur orientalis), et est cum fuerit occasus stelle quando elevatur Sol equaliter. Et illius est qui nominatur occasus simul verus orientalis, cum fuerit occasus stelle cum elevatione Solis equaliter. Et illius est qui nominatur occasus antecedens orientale, qui videtur cum fuerit ut stella quando occultatur elevetur Sol equaliter. Figura autem quarta est que nominatur iliotis medium celi, et est quod, cum fuerit Sol in orbe meridiei, erit stella in horizonte iliotis. Et illius etiam sunt due species. Una earum est que est diurna et non videtur, et est cum fuerit Sol in medio celi super terram et stella oritur, et alia earum est que est nocturna et videtur, et est cum fuerit Sol in medio celi sub terra et stella oritur. Et figura quinta est que nominatur medium celi meridies, et est cum fuerit Sol et stella simul in orbe meridiei. Et huius etiam sunt duo modi diurni et non videntur, et est cum fuerit Sol in medio celi super terram et fuerit stella aut cum eo super terram in medio celi aut sub terra in opposito, et duo modi nocturni, et est cum fuerit Sol in medio celi sub terra. Horum unus non videtur. Ille vero qui non videtur est cum fuerit stella cum Sole in medio celi sub terra. Qui vero videtur est cum fuerit super terram in opposito suo. Figura vero sexta est que nominatur medietas diurna, et est cum fuerit stella in horizonte occidentali et Sol in orbe meridiei. Et huius etiam que est diurna non videtur, et est cum fuerit Sol in medio celi super terram et stella occidit. Que autem eius est nocturna et videtur est cum fuerit Sol in medio celi sub terra et stella occidit. Figura autem septima est que nominatur iliotis vespertinus, et est cum fuerit Sol in horizonte occidentali et stella in horizonte orientali. Et huius etiam que nominatur horientalis postrema vespertina videtur, et est cum elevatur stella statim post occidentem Solem. Et eius est que nominatur horientalis simul vera vespertina, et est cum fuerit ut stella elevetur cum occasu Solis. Et eius que nominatur orientalis antecedens vespertina non videtur, et est cum elevatur stella antequam occidit Sol. Figura autem octava est que nominatur medium celi vespertinum, et est cum fuerit Sol in horizonte occidentali et stella in orbe meridiei, aut super terram aut sub ea. Et huius etiam est que nominatur medium celi postremum vespertinum, cum fuerit ut, quando Sol occidit, sit stella in medio celi et quod fuerit ex ea super terram videbitur. Et illius que nominatur medium celi vespertinum occultum simul est cum fuerit ut stella mediet celum cum Solis occasu. Et eius que nominatur medium celi antecedens non videtur, et est cum fuerit ut stella mediet celum et Sol occidat. Figura autem nona nominatur occasus vespertinus, et est cum fuerit stella cum Sole in horizonte occidentali. Huius etiam que nominatur occasus postremus vespertinus videtur cum fuerit ut sit principium occultationis stelle post occasum Solis. Et eius que nominatur occasus occultus simul vespertinus, et est cum fuerit occasus stelle cum occasu Solis. Et eius que nominatur occasus antecedens vespertinus non videtur, et est cum fuerit ut, cum stella fuerit apud principium sue orientalitatis, occidat ante occasum Solis.