PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. Gerard of Cremona)

Venice, Petrus Liechtenstein, 1515 · 4r

Facsimile

⟨I.6⟩ Capitulum sextum: De eo quod indicat quod terra sit ut punctum apud celum

Maius quo scitur quod terra secundum sensum quantum ad spacium quod pervenit a centro totius ad orbem stellarum fixarum sit sicut punctum est quod magnitudines quantitatum stellarum et intervallorum que inter eas existunt videntur in omnibus plagis celi ubicunque terrarum in eadem hora equales et similes, quemadmodum invenimus considerationes que sunt in diversis climatibus non diversas neque in aliquo decipientes. Instrumentis quoque umbrarum que ponuntur in quibuslibet plagis terre et in centris orbium qui sunt ex armillis similibus vero centro terre in potentia apparent que videntur et revolutio umbre et motus eius ad omnem partem similia rebus apparentibus absque deceptione ac si ipsa transirent supra punctum medii terre. Manifestius autem indicium quod hoc sit sicut diximus est quod superficies que egrediuntur a nostris visibus ubique que nominantur horizontes semper secant spheram celi in duo media. Hoc autem impossibile esset si magnitudo terre sensibilis foret quantum ad celeste spacium. Neque nisi superficies que transit super centrum terre solum secaret orbem in duo media. Superficies vero que transiret super quemlibet locum superficiei terre alium faceret semper partes que essent sub terra maiores eis que supra ipsam essent. Sed non sic videtur. Ergo etcetera.

⟨I.7⟩ Capitulum septimum: De eo quod indicat quod terra motum localem non habeat

Quemadmodum in precedentibus ostendimus quod terra non egreditur a centro, ita declarabitur non esse possibile ut terra ad aliquam suarum plagarum moveatur et quod omnino non moveatur a loco centri. Eadem namque accidentia contingerent que evenirent si non medium locus eius esset. Quapropter estimavi quod investigare causas motus qui est ad medium superfluum est et vanum post illud quod iam semel ostensum est de hoc quod videtur quod terra sit in loco medii mundi et quod gravia omnia undique ad ipsam festinanter tendant. Facilius autem quod apparet ex eis que vicinius sumuntur ad inveniendum quod diximus cum eo quod iam ostensum est de hoc quod terre figura sit spherica et locus eius medium totius est quod declinatio et motus corporum gravium proprius et partes motus ad terram in omni hora et in omni loco sunt secundum rectos angulos super superficiem fixam contingentem rem cadentem. Manifestum est autem, postquam hoc est secundum quod diximus, quod tendentia ad terram motu suo pervenirent pervenenirent M. ad centrum nisi esset quod terre superficies recipit ea et secat ante hoc, et etiam quoniam linea recta que presecando pervenit ad centrum semper ortogonaliter existit supra superficiem sphere celestis contingentis lineam. Qui autem existimaverunt mirabile esse ut cum corpus terre supra rem aliquam non sit situm, stet et non summergatur nec inferius descendat propter sue gravitatis magnitudinem vel multitudinem, erraverunt, eo quod posuerunt considerationem secundum quod eis accidit, et non secundum quod proprietati totius accidit. Quod si concederent quod magnitudo terre, cum comparatur ad magnitudinem totius corporis ipsam continentis, est eius quantitas ad ipsum sicut punctum, non affirmaretur eorum miraculum. Viderent enim quod hoc modo est possibile ut illud quod est in ultimitate parvitatis secundum comparationem ad id quod est in ultimitate magnitudinis sit contentum donec in loco suo remaneat, propter hoc quod illud quod est in ultimitate magnitudinis sustentat quod in circuitu eius est quod est in ultimitate parvitatis undique et impellit equaliter et similiter. Mundus enim in seipso neque superius habet neque inferius. Quare nullum eorum que in ipso sunt dicendum est esse supra ipsum neque sub ipso, quemadmodum nihil eorum que in sphera sunt dicitur. Naturalium autem que in ipso sunt possibile est ut sit motus secundum quantitatem eorum nature propriam, videlicet levia et subtilia, cum sint ex eis que ascendunt et elevantur, sit eorum motus et intentio ad superiora sicut egredientis ad circumferentiam. Et omnis quod quidem ad superiora capitis nostri tendit, quod nominatur superius, est intentio et motus ad superficiem continentem. Spissorum vero et gravium intentio et motus sit ad medium et centrum. Et estimatur ut eorum intentio et casus sit ad inferiora. Quod enim pedibus nostris subest, quod nominatur inferius, est ad centrum terre. Quapropter motus vere fortiores sunt et aggregantur mota et stant fixa in medio ex sustentatione et coangustatione vel fulcimento et impulsione eorum adinvicem ab omnibus partibus equaliter et similiter. Quare fit ut res graves, etsi sint parve, consequantur terram, quamvis ipsius sit magna quantitas apud quantitatem eius quod ad ipsam tendit, cum ipsa sit fixa recipiens totum quod ad eam cadit ex omnibus partibus. Quod si terre et reliquorum corporum gravium que sunt preter eam esset motus unus communis, terra propter superfluitatem sue molis et gravitatis vinceret omnia gravia que sunt preter ipsam et inferius iret, et remanerent animalia et relique species gravium sita in aere, et terra velociter omnino caderet et pertransiret celum solum. Tamen