PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · 320

Facsimile

〈III.1〉 Claudii Ptolemaei mathematici De iudiciis liber tertius, Caput primum quod est prooemium

Textus I

Explicata a nobis in prioribus communium eventuum consideratione, nimirum quae et natura praecedit et plurimum valet in peculiarium, prout uniuscuiusque conditio requirit casuum decretis, quam quidem praescientiae partem genethliacam dicimus, existimare convenit utriusque generis unam eandemque vim esse qua operando qua contemplando. Enimvero tam generatim multis quam singulis peculiariter accidentium effectrix est errantium stellarum Solisque ac Lunae motio, mutationis autem subiectarum hisce rerum praecognitio erudita est secundum conformes coelestium corporum per circumfusum nobis coelum traiectiones accepta observatio, nisi quatenus generalis illa coelestium efficientia latius patet ac seipsa contenta est, partibus vero non ita. Nec vero initia utrarumque, unde sumentes coelestium constitutionem quae per figurarum commistiones significantur praevidere nitimur eadem esse putabimus. Sed generalium effectionum complura neque enim unum habemus universorum eaque non ab inferioribus semper accipienda, sed a superioribus etiam causasque eventuum inferentibus, fere enim in iis omnibus ex defectibus luminum evidentioribus et vehementibus stellarum occursationibus considerationem instituimus. Singulis vero hominibus peculiariter contingentium et unum statuimus exordium et plura, unum videlicet ipsius concretionis humanae, complura vero ea quae deinceps primo isti initio succrescunt, sed hic antiquius habetur unum illud initium, cum reliqua tanquam subiecta sibi perficiat.

Commentarius

Declarat rationes dictas in praecedenti prooemio, sed concludit initium unum esse principale quod est a genitura, reliqua autem quae illi succrescunt, scilicet directiones, divisiones aetatum per planetas, progressiones de quibus in fine huius tractat.