Textus XIII
Cum ergo in signifero quatuor triquetrae configurationes animadverti soleant, ostensum est in superioribus a nobis unum triangulum nempe Aries et Leo et Sagittarius esse Borrolybicum, quod nomen significat Aquilonis et Africi confusionem, hoc gubernatur primum quidem a Iove propter Aquilonem, deinde a socio Marte etiam propter Africum. Triangulum autem Taurus et Capricornus et Virgo Austrisolanum est, habetque principem dominatricem Venerem propter australitatem, socium vero Saturnum propter matutinitatem. At Gemini et Libra et Aquarius triangulum commistionis Aquilonis et Subsolani est, cuius dominatio praecipua est Saturnus propter matutinitatem, sociumque admittit Iovem ab Aquilone. Triangulum Cancer et Scorpio et Pisces Notolybicum, id est, Austri est et Africi, primumque regitur a Marte propter Africum, deinde et a socia Venerem propter australitatem.
〈Commentarius〉
Qui memor est eorum quae in primo libro superius scripta sunt, ne vel uno verbo quidem ad expositionem hoc in loco indiget. Qui vero illa non intellexit quae toties repetivimus, nec nunc, etiam si folia centum commentarii scripserim, intelliget. Caeterum haec repetiit Ptolemaeus non ut necessaria, sed ut ordo ad sequentia melius conecteretur, quam etiam ob causam figuram apposui per quam quae sequuntur facile possent intelligi, sed prius ipsum Ptolemaeum audiamus dicentem.
Textus XIIII
Quae cum ita se habeant et cum nostra terra distribuatur in quadrantes aequales numero triangulis quatuor, per latitudinem quidem a mari nostro ex Herculano freto usque ad sinum Issicum et ulterius versus orientem montanum usque dorsum, quibus separatur pars Aquilonaris ab australi, per longitudinem autem ex Arabico sinu per Aegeum pelagus et Pontum ac paludes Moeotidas, quibus dividitur pars orientalis et occidentalis, conficiuntur ita quadrantes numero posituque congruentes cum triangulis. Quorum unus totius terrae collocatus est, secundum Aquilonis et Africi commistionem dictus Borrolybicus, ad Celticam habetque commune nomen Europae. Illique oppositus, item unus secundum commistionem Austri et Subsolani, quem dicunt Notapelioten ventum ad Aethiopiam orientalem, quae pars australis Magnae Asiae recte dici poterit. Tertius est quadrans situs secundum Aquilonis et Subsolani commistionem, qui ventus vocatur Borrapeliotes, ubi est totius terrae pars, quam nominamus Scythiam, fitque plane Aquilonaris Magnae Asiae pars, huicque oppositus secundum Africi et Austri, qui ventus vocatur Libonotus, commistionem ad occidentalem Aethiopiam, vocaturque communiter Libyae.
〈Commentarius〉