Exemplum in causa qualitatum animae Mercurius et Luna sunt, quod est, id est, subiectum et res ipsa. Et ideo Ptolemaeus parum curat, curat tamen aliquantisper an sint combusti, an validi, an Mercurius retrogradus, an orientalis, etc. Aliquid etiam facit nam Mercurius velocissimus efficit maxime inconstantes retrogradus haesitantes, sub radiis absconditus, ut mihi, tractantes obscuriora et inutilia, lucens autem quae sunt in communi usu et utiliora, orientalis liberior, occidentalis dissimulator. Planeta vero qui praeest maximam habet potestatem, velut in genitura nostra Venus proculdubio primo, inde Saturnus, et Mercurius, et Iuppiter, et Luna, et Mars, sed id in quo est, est locus Mercurii et Lunae, qui plus habet potestatis quam Mercurius vel Luna, minus tamen quam Venus, gratia exempli, seu dominus loci.
Notandum secundo quod unum est generale in omnibus his tribus, scilicet substantiis, dominis et locis, ut inter se configurentur amico aspectu, vel alia ratione convenienti et hoc est optimum quod possit esse, ita ut Luna Mercurio et dominis loci configuretur, fiatque commutatio dignitatum et etiam inter dominos.
Tertium est quod in dominis quando soli sunt considerat, quod sint bene dispositi, quo ad orbem, id est, quo ad angulos, nam de signifero et Sole, et comparatione ad alios planetas superius locutus est. De conciliatione autem Solis ac Lunae inferius loquetur. Haec igitur quartum et quintum membrum superius adductum continent. Nam illa in quibus planeta tam bene quam male dispositus convenit, ad substantiam planetae pertinent et ideo ad quintum membrum in quibus vero dissident ad planetae situm in comparatione ad angulos, seu ad mundum, et est quartum membrum.
Rursus in mistionibus oportet considerare maxime duo, primum in convenientibus quis superet aut superetur, veluti si Saturnus cum Venere sit mistus, et Venus dominetur magis quam Saturnus, et potentior etiam illo sit, tunc considera decreta Veneris separata, scilicet quando sola dominatur, et illa augebis quae vero sunt propria Saturno, minues. Alia vero quae non sunt propria nec Saturno, nec Veneri, manent non adeo variata.
In eisdem considera mistionem ex tribus et quatuor planetis satis diversam a natura singularium. Considera etiam duas combinationes quas relinquit, nam fieri potest, ut tam primus quam secundus dominus sint bene constituti, vel ambo male, et has duas ponit fieri etiam potest, ut primus sit bene positus, et secundus male vel contrario modo, et has relinquit.
Rursus quando sunt duo domini, vel ambo possunt esse participes in ambobus locis ferme aequaliter, et hoc est melius, vel ut unus dominetur plene in loco Lunae, et alter in loco Mercurii, et tunc istud est deterius, quia nisi Mercurius Lunae configuretur tales erunt, valde incompositi in actionibus suis. Sunt igitur tres status, scilicet quando unus solus planeta utrique loco simul dominatur, et hic facit mores sibi undecunque consentientes, tam in bono, quam in malo. Secundus est cum duo, vel plures planetae in ambobus locis dominantur et tales habebunt mores mistos, non tamen varios in diversis temporibus, sed eosdem semper. Tertius est cum ille qui habet dignitatem in loco Mercurii, non habet in loco Lunae, et ille qui habet dignitatem in loco Lunae, non habet in loco Mercurii et talis status, ut dixi, facit mores valde varios, inconstantes et incompositos.
Nota etiam quod planeta dicitur solus dominari qualitatibus animi trifariam, vel quia non commistus aliis solus in ambobus locis plene dominatur, velut si Luna et Mercurius orientales, Luna sub radiis latitante, Mercurio vero splendente sub Solis ortum in finibus Mercurii, Venere etiam latitante sub Sole, celebraretur coniunctio Lunae ac Mercurii in Virgine, tunc Mercurius esset solus dispositor et generaliter hic modus fit quando planetae latitant sub