Textus XI
Si vero Saturni quoque et Veneris stellam contingat orientalem esse in propria persona aut in angulis, felicitatem insignem intelligere oportet iuxta peculiarem utriusque parentis rationem. Contra, si luminaria cursu inania sint et satellitio destituta, humilem et obscuram parentum vitam significant, et maxime quando Venus Saturnusve non sat pulchre videntur siti. Si satellites quidem non desint, sint tamen diversae sectae, ut cum Mars ad Solem fertur, Saturnus ad Lunam, aut si non feliciter sitae beneficae etiam secundum sectae cognationem, mediocris et inconstans parentum status ostenditur.
〈Commentarius〉
Declaravit duos status primos illustrem et magnificum, hic declarat tres postremos. Tertius qui est mediocris, est tamen in signis et ipse, cum solus Saturnus excesserit Solem in primo suo orientis statu. Ex quo et primo statu simul iunctis fit status illustrissimus, scilicet cum Iuppiter Venus, Saturnus et Mercurius in primo statu orientis Solem praecesserint. Quartus status est cum quae praecedunt beneficae Solem, male afficiuntur, cadentes ab angulis aut combustae, aut si Mars bene dispositus praecedat, tunc erit mediocris status et inconstans, quia erit mistus ex bono et malo, scilicet malefica natura sua nocebit, et ut bene disposita iuvabit, contrario modo benefica male disposita. Quintus status est cum Solem nullae circundant stellae et hic est pessimus et significat patrem omnino abiectae et sordidae fortunae, quod vero bis adiicitur de Venere, referendum est ad matrem et ut sit occidentalis a Luna. Ita quod si Sol et Saturnus ambo fuerint in angulis erit bonum pro patre et similiter si Venus orientalis a Sole fuerit in angulo cum Luna, erit valde bonum pro matre.
Quod vero dixit cursu insaniae exponit se, id est, satellico destituta, non est autem necesse quod radiis hoc etiam in Sole magis refert, nam cum habuerit planetas occidentales, dicitur cursu vacuus, etiam quod ad illos tendat, contra si sint orientales non fertur ad illos, sed recedit ab eis, nec tamen dicitur cursu vacuus, sub hoc sensu praesentis loci.
Textus XII
Si sors fortunae de qua post dicemus, convenit in genitura cum Solis Lunaeve satellitibus fortunatis per manus tradentur liberis, salva parentum bona, sin minus aut si repugnat et luminarium laterones, aut nulli sunt aut malefici inutiles erunt, liberis parentum possessiones atque adeo noxiae.
〈Commentarius〉
Pars fortunae seu sors divitias significat apud Ptolemaeum si ipsa fuerit in quadrato, vel opposito maleficarum Solem circundantium, pater non relinquet haereditatem filio aut nihil habebit quod relinquat aut erit cum magnis litibus. Et si pars fortunae fuerit sub Sole, natus parvum gaudium habebit de paterna haereditate. Non sic erit si pars fortunae fuerit sub Luna habebit enim haereditatem maternam et illa gaudebit, reliqua textus nota sunt.
Textus XIII
Longaevitas autem eorum aliunde deprehenditur. Patri nimirum, si Iuppiter aut Venus quovis modo Soli configurantur aut Saturno, sive et ipse Saturnus convenienter Soli configuratur con-