PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · 150

Facsimile

Luna noctis. Sed in hoc differunt, quod Sol illuminat diem et efficit, Luna autem et si noctem illuminet, non tamen efficit, sed potius Solis ipsius abscentiam Saturnus vero et Iuppiter diurni dicuntur, quia simpliciorem motum habent, semel congrediuntur. Soli semel antecedunt, semelque subsequuntur, ac Mars et Venus nocturni appellantur, quia in eodem anno diutius sub Sole uterque eorum lateat, non quod saepius occidant et obscurentur, quandoquidem hoc solum verum, sit de Venere non de Marte. Venus enim quia nunquam a Sole ex proprio orbe discedit, et circulus eius parvus celerius anno vertitur modo orientalis, modo occidentalis evadit. Martis autem orbis semper progreditur lentius quam Solis, ideo non potest eodem anno bis fieri orientalis, aut occidentalis, ut Mercurius et Venus bene diutius latitat sub Sole, ut illi nam Saturnus et Iuppiter propter motus tarditatem paulo plus mense absconduntur. Mars tribus et mensibus, et Venus quatuor latitant. Ait etiam Porphyrius non vere contra signorum successionem ferri planetas. Ex quibus duobus tam manifestis erroribus patet, quam imperitus fuerit artis quanquam parum fidei illius commentariis in Ptolemaei libros sit adhibendum. Quem enim in claris coecutire deprehendimus, quid in dubiis rebus authoritatis, aut quantum habiturum censebimus? Verum quod de statu inferiorum ait sic intelligendum est, Venus et Mercurius semper cum Sole eodemque motu progrediuntur, verum parvis propriis Sphaerulis modo ante, modo retro feruntur terminus distantiae orientalis, atque occidentalis vocantur maximeque longitudines. Ibi motus planetae incipit permutari, nam si celerius Sole movebatur post tardius procedere incipit si tardius celerius atque hic iam habes longitudinem duplicem, et motus mutationem, seu ad excessum, seu ad diminutionem. Post vero ubi a longitudine occidentali diu erga Solem retrocesserit, in signifero tamen processerit ad primam pervenit stationem, ubi non solum Soli propinquior fit, sed etiam in circulo signorum retrocedit, donec ad Solem appropinquando devenerit et abscondatur, vocaturque hic occasus vespertinus, qui enim vesperi videbatur, desinit occultatus Solis radiis videri. Cum vero Solem regrediendo superaverit tandemque ante Solem apparere coeperit, ortus vocabitur matutinus habes iam sex status. Etenim ex hoc ad longitudinem maximam orientalem fertur, dum minus iuxta ordinem signorum procedit, habes et ex hoc duos alios status, stationem, scilicet utramque quae a visione et occultatione differt, licet plerunque prope sint, et nonnunquam in eodem loco fieri utrunque possit statio, scilicet prima et occasus vespertinus statio secunda et ortus matutinus. Ubi vero longitudinem orientalem planeta superaverit versus Solem maiore impetu fertur, donec propius illi accedens occasum efficiat matutinum, inde delatus ultra Solem efficiat ortum vespertinum. Hi autem duo ortus et occasus fiunt absque retrocessu. Contingunt ergo duobus humilioribus planetis, hae decem affectiones, quas seorsum distinguere noscere oportet, inde coniungere, nam quaedam perpetuo iunctae sunt, ut maxime longitudines, cum mutatione velocitatis motuum in comparatione ad Solem, quaedam nunquam ut retrocessus, et directio cum occasu vespertino et ortu matutino quaedam nunquam ut ortus vespertinus, atque matutinus occasus. Ex his manifestum est etiam Ptolemaeum aequa ratione divisisse erraticas in diurnas, et nocturnas tres, et tres, et unum ancipitem.