Hieronymi Cardani Mediolanensis medici in commentaria astronomica ad pium lectorem, Praefatio
His nugatoribus, qui artem ipsam vanitatis aut impietatis perperam accusant abunde satisfactum in praecedenti prooemio fore existimo. Caeterum cum unusquisque ut pessimus est ita ad convitia ingerenda promptissimus sit sperans futurum ut tanto melior ipse existimetur quo ipse malos odisse magis videatur ratus futurum ut quas in artem regere contumelias non possint tentaturos ut in artificem effundant tam bonam causam nostram esse existimavi ut etiam defensurus me ante accusationem absolvi non solum sed etiam laudari posse sperem. Facile enim est videre quae optima in malum sensum pervertere possint atque quaecunque inverterint mihi vitio daturos. Primum quidem quasi impiissimum dicent nativitatem domini hic adiecisse cui accusationi et si ubi illam adieci satis fecerim impium non esse ostendens, hic docere volumus id maximo consilio et non minori pietate factum esse. Secundum, quod cum gratia sit atque fides donum merum Dei utranque ego in astra nequissime referam. Utar enim verbis, quibus si non uterer ipsi uterentur, assueti potius acerbitate verborum apud populum accusare quam testimoniorum fide vel argumentorum efficacia aut sententiarum gravitate quibus cum bonus quisque et malos oppugnare solet et pios homines tueri. Tertium, quod legem nostram quae pro peccatis minuitur et affligitur a Deo astris ego subiici affirmem ut non iam iuxta pietatis cultum neglectum a Deo calamitates expectare debeant sed potius illud a constitutione syderum. Itaque cum legerim quandoque apud Ignatium non retulisse quomodo infideles ad Christi fidem revocarentur servatoremque nostrum audiam reprehendentem discipulos, qui moleste ferrent quod non addicti illi in eius nomine daemonia eiicerent dicentem, qui non est contra nos, pro nobis est, e re existimavi fore, ut qui Mahumetem adorant intelligant nostros mores nostraque instituta esse pietatis, sanctitatis et iustitiae; sua vero violenta et crudelia et ab omni pietate aliena. Nostram quoque legem ut prophetarum testimoniis multo antea praenuntiatam ita aeterna astrorum lege ordinatam atque praefixam ut quemadmodum elementa et arbores tum belluae atque daemones illi paruerunt, ita etiam astra. Nihil in illa genitura non mirificum, non castum, pium, sanctum, illustre, cuius similem si Mahumetani haberent pro Mahumete suo, non tam diu distulissent in medium afferre itaque si cum divinitate Christi fulgentissima syderum constitutio adiiciatur doceanturque qui causis naturalibus oculos intendunt hanc esse solam legem, quae a Deo etiam per astrorum constitutionem nobis praefixa sit, quid porro habent in quo nos damnent? Nonne ecclesia magos inter sanctos numerat, qui moniti visu stellae, dominum nostrum et inviserunt et adorarunt? Neque enim refert quomodo quisque aut pius aut Christianus evadat. Nonne Dionysius et Iustinus a philosophia ad dominum sunt revocati nec tamen philosophiam deseruerunt nisi quatenus nostrae legi repugnaret velut etiam in Libris de Hierarchia Dionysius in admonitorio gentium Iustinus ostendit, sed agedum nonne Christus ieiunavit diebus XL. quorsum hoc si naturalibus actionibus ac testi-