PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · 504

Facsimile

dentibus praedictionibus fuerit confirmata. Quamobrem et illa haec quam tradit aliena esse debet ab ea. Impudentis enim ac scelesti viri fuisset unum scire et aliud scribere. Quinimo etiam qui secuti et egregias praedictiones aediderunt, ut de Gordiano imperatore nescio quis, et de Iacobo Picinino, Franciscus Maria Ferrariensis, et de Paulo tertio pontifice maximo Paris Ceresarius Mantuanus, hanc viam secuti sunt, cum nulla alia esset in usu ante nos et etiam Ptolemaei ut par est studiosi essent. Unde constat nos etiam his inniti debere, quae hic ordine certo a Ptolemaeo traduntur illud intelligentes quod post subiunget Ptolemaeus, eo ordine quo divisiones ponuntur, eo etiam robur significationum accipi debere. Ita ut certissima sint, quae dominis aetatum decernuntur suis temporibus. Certa admodum etiam quae a dominis directionum et finium significantur. Certa etiam quae a dominis processuum annualium, et mensium atque dierum. Demum minus firma quae ab ingressibus planetarum in loca congruentia, aut dissidentia promittuntur. Et tamen ea adeo valida esse ut his solis nos confisi, multas praeclaras ad hanc diem in genituris praedictiones aediderimus. Quid igitur Ptolemaeum hac in parte sequenti eventurum sit facile intelligis.

Verum dices Ptolemaeus quidem has divisiones qualiter fieri debeant edocuit, significata quoque primae, quae per aetates fit tanquam manifestioris, et quibus minus opus esset ob facilitatem declaravit, sed de his duabus, scilicet secunda et tertia divisione, non est locutus. Respondeo quod ex praecedentibus cognoscuntur. Sunt autem quinque, si recte colligantur, ex quibus eventus dignoscere licet. Primum est quod directio aut profectio perveniat ad beneficam, aut maleficam, aut mediam, et sumitur hoc a natura planetae, quemadmodum in vita et in decretis generalibus maleficae offendunt, beneficae iuvant, ita in processibus et directionibus. Non tamen directio tantum quantum generalis et natalis constitutio et minus processus quam directio. Secundum est constitutio planetae hora qua suscipit dominium quod sit orientalis, a Sole auctus lumine et motu, in suis dignitatibus bene configuratus Lunae et beneficis, haec enim bonum, contraria malum significant. Tertium quod planeta, qui dominium recipit in natali figura sit amicus, et propitius illi causae, hoc enim bonum. Sicut si sit dominus oppositi aphetae, aut oppositus domino aphetae malum. Quartum quod talis dominus processus, vel directionis hora geniturae fuerit foelix aut infoelix. Quintum et ultimum quod observemus in toto decursu dominii sui cum occurret beneficis, aut configurabitur aphetae nativitatis, aut ipse erit potens, causa illa iuvabitur, cum fuerit in coniunctis debilitabitur et similiter cum erit sub radiis Solis, aut retrocedet, aut oppressus a maleficis, aut cadens. Haly vero credit quod Ptolemaeus sponte haec occultaverit, sed non solum invidiosum est, verum etiam stultum, tradere artem et illius praecipuam partem occultare Deinde ea tradere, per quae intelligantur scripta ab illo, et fiat quasi aliena laus.

Circa hos tres modos divisionis diligenter observandum, Ptolemaeum vitasse confusionem, et dominos processuum, et directionum observasse, et non solum ipsa loca, et locum aphaeticum principalem hora geniturae. Exemplum, ut dixi, anno quinquagesimo secundo horoscopus pervenit ad Cancrum, Tauri pars septima est apheta, et dominos considerat feptimae partis, non Tauri, sed Cancri, Lunam et Iovem principaliter post dominos loci geniturae, id est, septimae partis Tauri, et locum processus, id est, septimam partem Cancri. Ita ut in divisionibus temporum, seu per processus, seu per directiones, cum sint quatuor, locus natalitius, dominus loci natalitii, locus processus, dominus loci processus primam authoritatem sortitur dominus loci processus, secundam locus natalitius, tertiam dominus loci natalitii, locus autem processus quarto loco habetur. Et haec pro intellectu non solum praeceden-