aut tetragonis oppositisve radiis dicta loca intuetur.
〈Commentarius〉
De morte tria quaeruntur, tempus et hoc habetur in capite de vita, qualitas et haec in hoc capite superius edocta est et locus, qui in praesenti textu docetur. Dicit igitur quod hi moriuntur in aliena patria quorum planetae succedentes loco anaeretae, vel domini secundi piothanati fuerint in cadentibus locis et maxime cum locum anaeretae et piothanati Luna occupaverit quadratis, aut oppositis radiis. Circa quod notandum quod ego in hoc toto capite per anaeretam non planetam interficientem intelligo, sed locum in quo radii interficientes cadunt. Gratia exempli si locus mortis fuerit mihi decima Cancri, in quam cadunt radii trigoni Lunae, et quadrati Solis, et intuitus Saturni, tunc hic non appellabo anaeretam Saturnum aut Solem, sed voco anaeretam decimam partem Cancri. Et ubi extenderetur ad initium Leonis ubi sunt radii quadrati Iovis, non voco hic ut superius in capite de vita anaeretam Iovem, sed Leonis initium.
Demonstratio vero huius textus sic habetur quo tempore anaereta pervenit ad aphetam homo moritur quo tempore luminaria vel sors, vel ascendens occupantur a planetis ab angulo decidentibus, ut in praecedenti capite, homo extra patriam moratur, sed in quibus planetae ab angulis decidentes occupant loca interemptoria, in his eodem tempore locus interemptorius ad aphetam pervenit, et planeta ab angulo decidens ad principalem significatorem, igitur quo tempore moritur, eodem tempore erit extra patriam. Et ita extra patriam morietur. Significat et planeta occupans locum interemptorium, locum mortis, qui cum ab angulo decidat, significat fore extra patriam.
Sed ut diligentius res habeatur, innuit Ptolemaeus quod debeas praefinire primo tempus mortis. Quo habito vide eo tempore significatores itineris si indicent iter, si non morietur in patria, si sic vide ad quam regionem erit iter, et quam diuturnum et coniectabis tamen ex arte tum ex locis, qui sunt in eo itinere celebrioribus, et etiam iuxta statum, seu existimationem hominis ubi invenietur ea hora, et habebis locum mortis. Inde considera an mors erit naturalis, an violenta tantum, an etiam publica. Si naturalis, poterit mori in villa et in urbe, sed hoc significant testimonia luminarium cum loco interemptorio, nam si affuerint, morietur in urbe, et si sint Solis erit mors in metropoli regionis, quia erit cum funere splendido, et hoc non potest ita bene fieri in parva urbe, ut in principali, et multo minus in villa. Si vero fuerint signa mortis violentae, non tamen publicae, erit mors in itinere aut villa, non in urbe, quia non tam facile absque mandato publico homines in urbibus vexantur, sicut extra a latronibus. Considerabis etiam si sit iter per aquas, naufragio peribit, quod si luminarium testimonium adsit, erit a piratis. Si vero sit mors publica decreta, considera causam et mores hominis, et genera supplicii consueta illi regioni, et coniectaberis qua morte sit periturus. Haec non tam subieci propter hoc quod hic tractatur, sed ut sit exemplum in omnibus, quae praedicere cupis, ut de magistratu, contentione, itinere, et talibus.
Secundo ut intelligas quod nulla est via praedicendi praeter hanc, quam hic tradidit Ptolemaeus. Et quod illi qui conantur redigere praedictiones ad capita, ut Arabes, Firmicus, et Pontanus, et alii recentiores facilitati studentes, agunt velut si quis volens domum aedificare omnia signa tigna B in uno loco per ordinem disponat, alio tabulas omnes, alio totam calcem, alio sabulum, alio lapides, et alio clavos et vincula ferrea, alio tegulas, tunc is videbitur sane pulchram rem fecisse et ordinem servasse, ille tamen ad domum aedificandam nihil prorsus. Ita qui describunt, Saturnus in tali loco hoc significat, et Iuppiter hoc aliud, nihil ad praedictionem conferunt, sed omnia sunt vana, sed oportet scire