mus, tot in solari quidem deliquio annos, lunari vero menses duraturos effectus pronunciabimus.
〈Commentarius〉
Duo sunt genera horarum, unum quidem quod vocatur aequinoctialium seu aequalium, et est temporis spacium quod est vigesima quarta pars eius quo Sol ab ortu ad ortum redit, seu a meridie ad meridiem, alterum vocatur inaequalium et sunt duodecima pars temporis ab ortu Solis ad occasum, seu diei artificialis quam palam est et pro varietate temporis et regionis variam esse. Siquidem in aestate longiorem quam in hyeme, et apud Scotos, quam apud Italos. Quibus cognitis, manifestum est deliquia tam Solis quam Lunae neque eisdem horis inaequalibus terminari, id est, durare apud omnes gentes atque id est primum. Neque eisdem horis inaequalibus incipere apud omnes aut desinere, hoc enim diversitas facit meridiani, quandoquidem prius apud occidentales incipit ac desinit illud, diversitas altitudinis poli atque id secundum est. Neque aequalium horarum comparatione aequaliter incipiunt, prius enim apud occidentales, ut dictum est, atque id est tertium. Neque in solari eclypsi aequale tempus est apud omnes, atque id quartum est. Solum quintum superest, quod est commune omnibus gentibus, scilicet tempus horarum aequalium eclypsis Lunae idem esse. Placuit autem Ptolemaeo exemplum solum primi dare, quanquam litera haec diversis modis legi soleat dummodo tamen quinto non legatur, verissima est. Quod vero de obscuratione ac perseverantia dixit, iam ad tertium sensum et quartum referri debent, ac si diceret eclypses Solis ac Lunae, apud omnes gentes in eisdem horis inaequalibus non perficiuntur, neque obscuratio aut duratio eodem tempore, vel horis aequalibus incipiunt aut perficiuntur, hoc autem postremum ad tertium modum pertinet. Quod si ad Solem solum referas ut Haly facit, posset ad quartum referri modum. His intellectis, figura fiat dicit Ptolemaeus quemadmodum in genesi erectis quatuor cardinibus, inde consideretur quantum temporis intercedit inter initium, finemque deliquii, quotque erunt aequinoctiales horae in Sole deliquium patiente, tot erunt anni effectus, et pro partibus horarum partes eaedem anni, Luna vero pro singulis horis atque partibus menses totidem exposcit. Ex quo patet quod cum effectus magni procedant ab eclypsi Solis, et eclypsis Solis non possit durare plus duabus horis et media aequalibus, quod nulla magna calamitas potest durare, plus duobus annis cum dimidio. Verum nec leviores possunt plus durare quia fiunt a Luna deliquium patiente, Luna autem licet in deliquiis tres horas cum dimidio possit excedere, quia tamen menses significat non potest producere calamitatem.
Textus XXVIII
Caeterum exordia ipsa et vehementiores progressiones cognoscentur ex loci defectivi habitu erga cardines. Nam cum locus ille inciderit in orientalem finitorem significat eventuum exordia circa primos quatuor sequentes, statim deliquii tempus menses futura esse, vehementiores autem progressus in primo triente totius durationis affectionalis, sed si inciderit idem locus in Med. C. exordia erunt proxime sequentium mensium et trientis medii totius durationis; in occidentali autem cardine significantur, exordia ultimorum quatuor mensium et ultimi trientis totius durationis futura esse.
〈Commentarius〉
Hoc est secundum, et sumitur ab horis inaequalibus, docetque duo simul invenire, tempus initii eventus et magnitudinis. Et est ut videas quo in parte