PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · 180

Facsimile

bus convenit, quia significatores ubicunque sint, habent correspondentem locum ex eclyptica, qui oritur in eodem loco horizontis et occidit, praeterquam nati in primo puncto Cancri, et primo puncto Capricorni. Eadem autem comparatio est eorum qui habitant in una civitate, quae est ex imperantibus, vel obedientibus, vel respicientibus, vel non convenientibus ut Geminorum, cum Tauro vel Scorpione.

Tertium genus comparationis est eorum qui se amant vel oderunt, non tamen conveniunt quia non eadem sentiunt et sunt qui habent significatores in aspicientibus se locis convenientiae quidem ad amicitiam, dissimilitudinis vero ad inimicitiam et de his tractavit iam superius. Quarta comparatio est illorum qui nihil habent simul, et in hoc genere nihil est boni aut enim non se agnoscunt, aut etiam in magnas cum illis inimicitias incidunt, siquidem facile est ab incognitis laedi, et ut bene dicebat Plautus, nam homo homini lupus est, cum homo hominem non novit. De his igitur in sequenti capitulo tractat.

〈I.15〉 Caput XV

Textus XLIX: De inconiunctis

Ea vero quae nullam habent enumeratarum societatum rationem loca inconiuncta et aliena nominamus. Quae neque imperant neque obediunt neque se intuentur neque idem possunt atque insuper nullam quatuor illarum figurarum describunt, quas diximus esse dimetientis, triquetram, quadratam, sexangulam, sed vel secunda, vel sexta numerantur. Nam illa quasi a se mutuo detorquentur et cum bina sint, singulos angulos complectuntur; illa vero quae sexta numerantur totum orbem in partes inaequales secant, cum aliae figurae omnes in partes aequales illum dividant.

〈Commentarius〉

Coniugationes signorum omnium cum duodecim sint, erunt sexagintasex, sex exhauriunt intuentia, sex imperantia et obedientia, sex oppositio duodecim sextilis, duodecim quadratum, totidem trigonus, igitur erunt quinquaginta quatuor. Relinquuntur igitur duodecim coniugationes solum quae inconiunctae dicuntur. Sed plures longe esse videntur propter iterationem, sunt enim triginta duae quas in tabula descripsi. Vere autem sunt sexdecim, ut in secunda tabula in quibus neque signum signo, neque gradus gradui concordat multo minus. Verum dices, unde sunt sumptae quatuor illae coniugationes supra duodecim? Respondeo quod quatuor sunt iteratae, ut priores non sint nisi quinquaginta. Quae iteratae sunt, sunt duae ex imperantibus, et obedientibus, et sunt Tauri et Aquarii, Leonis et Scorpionis, nam illa eadem cum sint imperantia et obedientia, sunt etiam inquadrata radiatione, unde dicuntur odiose imperantia. Reliquae duae coniugationes, sunt se intuentium, et sunt Tauri et Leonis, Scorpionis et Aquarii, quae etiam sunt inimica et odiosa. Ex quo patet quod nati sub signis fixis generaliter gerunt hostiles inimicitias. Et imperantia et obedientia faciunt illud conculcando et patiendo, sicut est e quibusdam qui permittunt se decipi ab inimicis suis, et quamvis videant damna expressa non tamen se sciunt retrahere, sicut dicitur de Ca-