quarum alterius natus ad hanc usque diem ex eadem uxore 6. suscepit filios sospites, alterius 16. vivuntque utrique parentes, nobiles, nec senes. Qui sex habet, alios est habiturus, alius nobilis 15. habet, huic tres superiores sunt in Cancro. Caetera ignoro, dubitatione dignum est, cum non possint esse plures quatuor largitoribus filiorum, quomodo possint oriri tot filii? Respondeo quod fit multiplicatio per signa bicorporea et per congeminationem, veluti. Planeta unus in bicorporeo duos, duo quatuor, et tres octo. Iuppiter etiam et Mercurius duos per se quasi significant, ideo qui habent multos filios, congeminant planetas ut in nativitate Geminorum. Et quibus plures nascuntur filii, iisdem etiam saepe Gemini.
16 filiorum |
||||||||||
1500, die 29 Maii, hor. 14 hor. |
||||||||||
Coeli Med. |
♋ |
6 |
Coel. Med. |
♉ |
11 |
|||||
Ascendens |
♎ |
5 |
Ascendens |
♌ |
21 |
|||||
Sol |
♌ |
9 |
9 |
Sol |
♊ |
16 |
54 |
|||
Luna |
♋ |
7 |
56 |
Luna |
♋ |
1 |
11 |
|||
Saturnus |
♊ |
5 |
17 |
Saturnus |
♉ |
29 |
11 |
|||
Iuppiter |
♓ |
28 |
44 |
Iuppiter |
♓ |
26 |
29 |
|||
Mars |
♋ |
26 |
33 |
Mars |
♋ |
21 |
16 |
|||
Venus |
♍ |
23 |
Venus |
♋ |
21 |
40 |
||||
Mercurius |
♋ |
22 |
Mercurius |
♋ |
11 |
10 |
||||
Caput |
♊ |
4 |
17 |
Caput |
♊ |
7 |
11 |
|||
Sed dices saltem, qui comprehenduntur sub uno largitore eandem fortunam habebunt? Iidem enim loci et domini. Sed dico quod diversis temporibus significabunt, et ratione huius erunt valde diversi. Quod si tempora non varientur, respondeo quod haec est causa cur gemelli plerunque sunt similes corpore, moribus et casibus. Et illa in quibus differunt sunt valde pauca, nec possunt dignosci ex genituris parentum, sed propriis.
Ultimo dubitatur cur non dixerit Ptolemaeus quicquam de tempore filiorum suscipiendorum? Dico quod hoc docuit in ultimo capite huius cum dixit (A coeli fastigio liberorum procreationes) vult quod ex directione coeli medii quotiescunque pervenit ad largitores vel eorum radios, significatur filius. Sed nota triplicem differentiam, prima, pro generatione oportet, ut solum processus et ingressus parentum inter se concurrant. Anno 1534. cum coeli medium pervenisset ad trigonum Veneris, et Mercurii, et Iuppiter per ingressum esset in 23. parte Capricorni coeli medio radicis, et in loco Veneris, et Mercurii radicis, Mercurius et Mars, genita est puella, quae sequenti anno nata est. Secunda differentia, in prolificis genituris ubi coeli medium pervenerit ad corpus, vel radios prolifici, absque impedimento singulis annis nascetur filius, aut filia. Tertia differentia, in his qui non sunt valde prolifici, coeli medium applicans radiis largitoris tunc dabit filium, aut filiam cum largitoris locus per processum applicuerit loco directionis in coeli medio, vel undecimo loco, et alius largitor oppositum locum per ingressum possidebit. Ita ut sint quatuor locus radii largitoris in coeli medio, vel undecimo loco, idem locus ad quem directio pervenit coeli medii, idem locus ad quem unius ex largitoribus, imo persaepe ipsiusmet processus pervenerit et locus idem vel oppositus ad quem pervenerit idem largitor, vel alius per ingressum. Ex quo patet, quod dixi, quod in prolificis propter mixtiones multorum planetarum, ac radiorum cum sint in similibus partibus numero necessario contingit, ut ferme singulo anno largitorum loci per processum ad loca filiorum perveniant. Concordia vero geniturae filii cum restitutione anni patris est quod Luna per