Textus XXIII
Altera est temporalis, qua comprehenditur et significationum tempus et durationis magnitudo.
〈Commentarius〉
Hoc est secundum proprium, quod continet duo genera temporis dilationis et perseverantiae. Exemplum fit eclypsis aliqua Solis decima Maii alicuius anni, quae durat una hora et tertia parte horae, et distat ab occasu quatuor horis ad unguem tunc dicemus quod initium istius effectus eclypsis erit, post quatuor menses a tempore ipsius eclypsis propter quatuor horas distantiae et quod durabit anno et tertia parte anni et ita de tempore magnitudinis effectus. Haec autem inferius aperte declarabuntur.
Textus XXIIII
Tertia generalis, in qua inest cognitio, quibus quidque rerum generibus adventurum sit.
〈Commentarius〉
Vult declarare in ea parte genus materiae, seu subiectum in quo erit futurus eventus, scilicet an erit in terra, vel in aqua, vel in aere, vel in arboribus, vel segetibus, vel in piscibus, vel in serpentibus, vel in avibus, vel quadrupedibus et sunt genera decem subiectorum hominibus additis. Sed hominum genus dividitur per sexus, aetates, leges, conditionem et qualitatem. Sexu an in masculis, an in foemininis? Aetate an in pueris, an in iuvenibus, an in senibus? Lege an in Christianis, an Mahumetanis, aut reliquis? Conditione an in infima plebe, an patritiis, an magistratibus, an principibus? Qualitate an in biliosis, vel pituitosis? Vel sapientibus, vel rudibus? Vel ociosis, vel exercitatis? Vel artificibus, aut agricolis?
Denique ex tot conditionibus dum una alteram contrahit ad ipsa ferme singularia pervenimus, et distincte poterimus diiudicare de genere patientis.
Notandum circa intellectum propositorum et perfectionem eorum quae tractantur a Ptolemaeo, quod quinque sunt necessaria in omni actione agens et est principium ut deliquia et stellae cum illis coniugatae patiens et est genus materiae, de quo nunc dictum est, et locus de quo loquetur in capite sequenti et tempus de quo diximus quod habet duo genera dilationis et perseverantiae et qualitas effectus de quo in sequenti textu. Ergo Ptolemaeus nihil addidit superfluum neque defecit in aliquo necessario.
Textus XXV
Quarta et ultima specialis, qua definitur singilatim modus venturorum.
〈Commentarius〉
Haec autem sunt velut casus domorum, laesiones a serpentibus, faces, et cometae in coelo, pestis, bellum, naufragia, inundationes, sterilitas, seditiones, atque talia.
〈II.5〉 Caput V
Textus XXVI: De regionibus quarum sint significationes
Primam igitur quam diximus localem ita explicabimus. In copulationibus enim defectivis Solis et Lunae, praesertim evidentibus, considerabimus defectivum signiferi locum itemque conciliationes cum signis regionum per triangula, item quid habeat consensum cum loco defectivo signiferi, sive in urbium primis extructionibus, sive ab horoscopo sive ab illis locis quae tum lumina occuparunt, seu M.C. eorum qui iam rerum summae praesint. Quibus conciliationibus repertis decernemus eventus omnino ad illas quarum fuerint regiones pertinere, inque primis si cum signo defectivo coniungantur et si ipsis deliquium supra terram existens apparuerit.
〈Commentarius〉
Lunae deliquia fiunt interposita terra inter ipsam et Solem, quo fit ut cum ipsa soleat lumen a Sole recipere, non recipiat, et fiat obscurior, non tamen plane obscura, sed quasi rubra quia praeter lumen Solis et ipsa quippiam habet luminis quo luceat velut obscura pruna. Cum igitur Luna delinquit, cum vere lumine Solis privetur, modo ipsa sit super terram, deliquium eius videri potest. At de Sole non eadem est ratio, quippe Sol delinquit Luna interposita inter ipsum et terram, quo fit ut lumen Solis intercipiatur ab oculis nostris, non tamen ab ipso Sole aufertur cum sit ipsius proprium. Itaque contingit Solem esse supra terram et deliquium pati apud quasdam gentes, apud alios autem non, propter aspectus diversitatem. Ut igitur locus a deliquio affici debeat in Luna, duo sunt necessaria unumquod Luna tunc temporis in hemisphaerio superiore illius loci sit, et cum provincia illa concordet signo vel trigono saltem, secundo cum civitate in Solis loco, vel Lunae, vel ascendentis, vel cum medio coeli illius qui regit civitatem ipsam. In Sole vero necessarium est praeter id quod sit super terram et conveniat locus eius provinciae vel civitati, ut illi parti provinciae atque civitati eclypsis ipsa appareat. Fieri enim potest ut diximus quod quamvis Sol ipse deliquium patiatur et sit supra hemisphaerium alicuius gentis, attamen propter aspectus diversitatem gens illa deliquium nullum Solis patiatur, sed Solem totum, clare, lucidum atque liberum intueatur. Quo fit ut duae maximae dubitationes emergant necessariae admodum, quarum altera est.
Quod si eclypsis necessaria est ut videatur illi genti, igitur vis eius non consistit in hoc quod ambo luminaria sub eadem linea ferantur quae eclyptica nominatur? Quandoquidem et in eclypsibus tam Lunae, quam Solis quae sub terra fiunt, Luna sub eclyptica semper sit, aut valde prope et in eclypsibus Solis quae supra terram fiunt ab aliqua tamen gente non videntur propter aspectus diversitatem, Luna etiam sub eclyptica eodem modo sit, aut valde prope nec tamen ullam eius rationem habendam censet Ptolemaeus, nec illarum quae sub terra fiunt. Quin imo magnitudinem eclypsium Ptolemaeus pro magnitudine provinciarum et vehementia effectuum metitur et tamen contingere saepe solet in solaribus eclypsibus ob aspectus diversitatem ut maior fiat obscuritas ipsius Solis dum Luna aliquantulum ab eclyptica recedit, longe vero minor dum sub ipsa linea exquisitissime fuerit. Ergo vis deliquii in luminis defectu consistit, et non principaliter in appropinquatione Lunae ad eclypticam, non tamen negaverim etiam illam propinquitatem aliquid facere ad effectus magnitudinem. Sed illud quod Haly impulit ad credendum quod principalior causa effectuum deliquii propinquitas esset Lunae ad eclypticam, fuit quod defectus est privatio, et privatio inter causas agentes referri non potest. Praecipue vero quod Ptolemaeus deliquia non solum inter causas malorum, sed etiam bonorum refert. Ergo dicendum est quod per deliquia luminarium lumen ipsum quod ad nos transit, nam neque unquam Luna, ut dixi, ex toto privatur lumine et multo minus Sol, sed in maximis deliquiis quod corpus Lunae perspicuum sit adeo ut Venus per ipsam intueri possit, ut in physicis declaravimus, lumen croceum ad nos deveniat, affectum externa qualita-