PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · 207

Facsimile

tionem secundam. Quintus est debilissimus a statione secunda usque quo ingrediatur sub radiis Solis et iste status non dividitur, quia quanto magis augetur de motu tanto magis minuitur de lumine, sed si dividendus est, debilior est a statione secunda, donec incipit esse auctus motu, cum vero inceperit donec occultetur est debilissimus. Ex quo colligitur quod planetae habent sex status, et quod plus facit diminutio luminis quam motus. Tertio ratione coeli, et primum locum obtinet cor coeli, inde undecima, deinde oriens seu prima, inde septima, post octava, et hoc propria stellae ratione. Quae si bene meministi superius dicta sunt, sed et de ea in sequenti expositione dicemus. Videtur autem tribuere vires imo coeli, et quinto loco et nono. De nono autem nulla est dubitatio, de quinta autem dicemus nunc.

Ascensio
Rect.
Coeli Med



Antiqua
289

45
Ioan. Monteregii
Undecima
324
29
♒
22
5
319
45
Duodecima
359
13
♓
29
8
349
45
Secunda
68
41
♊
9
21
49
45
Tertia
103
25
♋
11
24
79
45

Iuxta hoc debemus scire erigere figuram coeli seu duodecim domorum et ne repetere cogar, sit datum tempus a meridie seu ante die 24. septem anni 1501. horae 6. minuti. 40. post meridiem sub altitudine poli borealis par. 44. m. 20. tot enim sunt necessaria situ. Quaero primum Solis locum qui est in partibus 10. minutis 37. Librae, cuius ascensionem rectam invenio partium 189. m. 45. et ei addo partes 100. scilicet pro qualibet hora partes 15. et pro quibuslibet 4. m. horae pars. 1. et ita pro horis 6. partes 90. pro minuto 40. partes 10. ut sint partes 100. fiunt partes 289. minuti 45. ascensio recta medii coeli cui in tabula ascensionum rectarum respondent partes 18. minuti 15. Capricorni et si tempus fuisset ante meridiem detraxissem partes illas ab ascensione recta medii coeli et si non potuissemus detrahere quia fuisset minus id a quo detrahere oportebat addidissem circulum, id est, partes 360. Et ita se excrevisset plus 360. in additione abiecissem 360. pro circulo et residuum quaesissem punctum eclypticae correspondentem, ascensioni in tabula ascensionum rectarum. Ascensioni igitur rectae medii coeli addo 90. partes, quae respondent sex horis quibus semper ascendens distat a medio coelo et fiunt partes 379. minuti 45. a quibus obiicio partes 360. et relinquuntur, partes 19. minuti 45. quibus quaero sub altitudine poli partes 44. minuti 20. data ascensionis obliquae punctum quod est partes 6. minuti 10. pro horoscopo. Hucusque eodem modo fiunt omnia, de reliquis autem domibus undecima, duodecima. Secunda et tertia quia sunt duae opiniones una Arabum et antiqua quae magis etiam et naturalis, et respondet experimentis altera Ioahanni Monteregii magis rationi mathematicae consentiens et verbis etiam videtur. Ptolemaei apposita ideo utcunque modum proponam et quid agendum sit docebo ascensioni igitur rectae medii coeli pro antiqua divisione domorum addes duplum horariorum temporum ascendentis quo qualibet domo, scilicet partes 34. minuti 44. quae sunt duplum horariorum, temporum partes 6. minuti 10. Tauri et habebis partes 324. minuti 29. pro undecima et inde addes partes 34. minuti 44. pro duodecima post quia inter duodecimam, et secundam interiacet prima addes ascensioni rectae duodecimae duplum partes 34. minuti 44. et sunt partes 69. minuti 28. pro secunda. Et aggregato addes pro tertia partes 34. minuti 44. rursus et semper reiiciendo circulum ubi excesserit numerus partes 360. et ita habes ascensiones domorum quibus quaeres puncta eclypticae in tabula ascensionum rectarum ascensionibus illis respondentia, et habebit ut vides, pro Monteregii autem divisione addes 30. partes ac si adderes duas horas aequales pro singulis, domibus ascensioni medii coeli nisi quod duodecima ad secundam, cum transmittat prima quae in medio est opor-