qualitate eius, exemplum in tertia genitura Sol significat pro Mercurio eadem quae Mercurius, puta si volueris cognoscere ingenium eius, considera dispositionem Solis, qui est in Ariete. Et ideo potens ac foelix et significat amorem ad disciplinas, eruditionem, splendorem in negociis.
Regula de initiis regnorum
Aberrant astrologi qui initia regnorum sumunt ab electione solenni, quae fit cum pompa et est voluntaria, ideo nunquam divinant. Nam cum ille iam habeat potestatem regiam et electio illa non addit, nisi pompam, re vero est inanis, oportet quod cum constitutio astrorum sit similis rei a qua sumitur, quod talis constitutio electionis regni nihil significet, tum quia est mere voluntaris, tum quia est sumpta a tempore in quo nullam acquirit potestatem veram, sed solum speciem quandam potestatis ob id igitur si regnum sit per successinem capitis in ipsa hora acceptionis, id est, mortis regis praecedentis. Si vero sit per electionem ab ipsa hora in qua primum consenserunt, et non ab ipsa pompa, vel caeremoniis quia pompa, vel caeremoniae postquam iam electus est suffragiis, sunt in arbitrio regis, ipsa vero electio per suffragia est in arbitrio Dei et coeli eius ministri et ab eo tempore sumenda est constitutio coeli pro regno, et ita pontificibus maximis eligendis. Si vero regnum acquiratur cum contentione, ut contingit inter fratres, vel sit regnum novum bello acquisitum, sicut dixi in eclypsibus quod debet sumi constitutio coeli a medio ipsius eclypsis. Ita hic ab initio victoriae quando omnes iam incipiunt fugere, et si fuerint plures victoriae sumatur illa postquam vires inimici nunquam amplius refectae sunt. Et si fuerint civitates qua se tueantur adversus illam ab hora expugnationis illius vel deditionis voluntariae, postquam nulla repugnavit pro libertate, neque certavit extremo conatu, sed solum ut bonas conditiones acciperet. Plerunque autem contigit ut hoc eveniat in metropoli non tamen semper. Et quando metropolis uno tempore acquiritur, et aliae civitates alio tempore, tunc oportet diversas facere figuras, et quaelibet servit suae civitati. Et similiter si civitas principalis capta fuerit uno tempore, et arx eius valida alio tempore, tunc regnum illud erit quasi divisum et oportebit facere plures figuras, et unaquaeque serviet suo loco. Et hoc est secretum magnum.
Regula de transmutationibus
Dico etiam quod caput et cauda draconis cum iunguntur planetis magnas habent vires. Utpote si Saturnus coniugatur capiti, quia iam locus ille eclypticae magnam vim recipit a Luna, quae veniens ad nos bonum affert. Ideo Saturnus bene afficitur a capite et male cauda, verum quia Saturnus ipse inficit locum sua frigiditate et siccitate, et Luna veniens ad nostram sic per illum. Ideo Luna male afficitur quando Saturnus fuerit iunctus capiti Draconis et deterius quando caude. In coniunctio capitis draconis cum Saturno iuvat decreta Saturni, sed male afficit Lunam coniunctio vero Saturni cum cauda inutilis est utrique, id est, Saturno et Lunae. Sic coniunctio Iovis cum cauda inutilis est Iovi, utilis vero Lunae, coniunctio vero Iovis cum capite utilis est utrique, scilicet Iovi et Lunae.
Regula de statu temporum
In aestate interlunio tempus est calidius, quia Luna nobis proxima est, plenilunio frigidius, quia cum Sol sit nobis proximus, in aestate, in plenilunio Luna illi opposita erit remota a nobis. In hyeme autem plenilunia faciunt tepidiores noctes quia Luna nobis proxima est, et novilunia frigidissimas, quia Luna abest a nobis. Eadem ergo regula erit de omnibus planetis calidis Marte, Venere, Iove. Contraria de frigidis Saturno atque Mercurio, quando Mercuri-