cta robustior significaret mortem ob id. Exemplum sit alicui Sol in nono loco, et post cum radii Martis ex Scorpione, et Saturni ex Aquario per ser partes, ascendens autem sit liberum ab his, tunc natus morietur in pueritia et si Sol decidat, in octavum vivet usque ad senectam, quia erit ascendens apheta et liberum. Et hoc videtur absurdum, quoniam afflicto Sole nihilominus remanet ascendens liberum. Quod si per se poterat tueri vitam illius, tanto magis etiam cum alio? Ideo respondeo quod si Soli dum decidit in octavum adversentur malefice, adeo morietur aut obcoecabitur, licet ascendens non affligatur, quia est luminare temporis. Et similiter cadit dubitatio cum maleficae fuerint, cum Sole in undecimo loco, et Luna in ascendente, et in loco ubi dominatur, velut Ludovico Ferrario alumno nostro Sol fuit, in undecimo loco, cum Saturno et Marte in Aquario, quasi iunctus et Luna in ascendente in Tauro. Et ideo poterat sciri, quod habitus esset vitam miseram et gravibus morbis conflictatam et ita fuit, et mortuus est 43. anno, cum semper ferme fuerit variis casibus conflictatus, et perpetuo morbo teneretur.
Textus XLV
Nihil vero prohibet, interdum dissidentibus iis penes quos interimendi ius esse oportet occursus singulos aestimantes aut iis maxime uti qui ad exitum eventuum et ad ea quae post consequutura sunt, comparati esse videntur, aut omnium pro virium magnitudine valentium obsevationem instituere, eorum vehementiam et imbecillitatem iisdem rationibus coniectantes.
〈Commentarius〉
Causam subiectarum nostrarum geniturarum diximus esse exactam notitiam illarum, nec consensus illarum inter se tum paternae, tum etiam avitae parum facit. Itaque et illud adiecimus, peculiarem necessitudinem locorum obviantium ad geniturae loca esse observandam. Veluti si qui iuvat, aut necet parti fortunae imperet, erit id ob divitias, quod si itinerum loco erit, detrimentum in itinere si noceat. Si autem iuvet, ex transmutatione aeris vel itinere ad balneas. Rursus si ascendenti dominetur iuvetque ipse industria et animi fortitudine evadet, si noceat, despondebit animum, voletque quoquomodo mori.
Quod etsi per se rarum sit, frequenter tamen contingit ob alias causas, velut desperationem, iram, timorem, luctum. Adiiciunt alii quod Iuppiter auxilia significat per medicos in morbis, et in violentis a magistratibus. Venus vero in violentis ab amicis gratia, largitionibus. In morbis autem divinam quandam et certe incognitam sanationis rationem pollicetur, velut per somnia, praecantationes, fortuitosque quosdam casus, cui etiam opinioni Ptolemaeus consentit.
Caeterum quod ad textum praesentem attinet, si duo vel tres anaeretae simul obvient, morietur certe, sed unde mors duo dicit observanda Ptolemaeus, et tertium insinuat. Primum est, ut a robustiore sumas indicationem, veluti radii oppositi corpore sunt potentiores, corpus radiis quadratis, sinistri radii quadrati potentiores dextris, quoniam in sinistris planeta imitatur eum, qui se toto corpore iniicit in ictum, in dextris qui se trahit. Similiter stantes et in angulis robustiores sunt motis et cadentibus et directi retrogradis et aucti motu tarde se moventibus, et dignitatem habentes in loco ubi manent, et ubi radios proiiciunt, quam si in altero locorum vel ambobus sint peregrini et ascendentes, et absidem magis quam descendentes et commixti aliis planetis, vel fixis, quam solitarii et prope eclypticam quam remoti et boreales quam australes et orientales occidentalibus et supra terram iis qui infra terram et diurni de die nocturnique, de nocte quam contrario modo et in masculinis signis quam foeminis et iuxta quatuor puncta cardinalia maxime ver-