rata admittet uxorem. Consideranda etiam est familia, in nostra nemo, solis sacerdotibus exceptis, qui ad legitimam pervenerit aetatem, uxore carvit. Cum etiam sacerdotes valde pauci fuerint, neque ullus tamen monachus. Quod igitur de medicis Galenus pronunciavit, id nos, et magis necessario dicemus de astrologis, scilicet oportere illos esse eruditos et natura prudentes. Cum autem hoc in omnibus, id maxime in his veritatem habet, quae a voluntate libera pendent.
Textus XXVI
Omnino vero constantes et diuturni convictus permanent, quando in utriusque coniugis genitura luminaria contigerit configurata esse concorditer, hoc est quando vel triquetra aut hexagona radiatione se respexerint. Et maxime cum huc mutua receptio accesserit multoque magis quando quae viro Luna est foeminae Sol fuerit. Dirimuntur vero levi occasione matrimonia aut coniugum animi dissident, cum praedictae luminarium conditiones, vel in signis inconiunctis acciderint vel sint ex opposito aut quadrato.
〈Commentarius〉
Miram artem regulamque nobis his in verbis insinuat Ptolemaeus, quam plaerique ignorantes, dubitant de astrologiae scientiae veritate. Dicunt enim si regula incidit in caput unius, illumque interficit, quomodo fieri potest, ut hoc in genitura illius cernatur, cum casu regula tunc ceciderit. Rursus qui veneno a coniuge interimitur, quomodo potuit praesciri, cum factum non sit ipsius, sed coniugis, propterea Ptolemaeus nobis in hoc secundo hic insinuat esse fatum, atque concursum quendam quem astrologus nescit et si novit, tantum casu novit. Idemque de amicis atque inimicis. Consensus igitur atque dissensio non ex propria genitura sciri poterunt, sed ex consensu geniturarum mariti atque uxoris. Sed talis consensus a fato pendet neque ut dixi, electio temporis quicquam proficit, quoniam ex primo animi motu, non ex electione sumenda est. Quod si quis uxorem eligat videtur forsan aliquid proficere, sed rarissime contingit, ut genitura et reliqua conveniant fiatque eligendo imparem astrologus ridiculus. Dici enim solet. Si bene vis nubere, nube pari. In aliis vero casibus, anaereta similis est hosti, qui hominem occidere decrevit, ubi hoc animo firmavit occasionem expectat, ea oblata perficit quod decreverat. At dices ergo non exquisite momentum mortis sciri potest? Respondeo quod non in omnibus, veruntamen in plerisque concursus causarum externarum coincidit cum concursum causarum aneraetae, quae sunt potissimae, directio, progressio, et loci planetarum.
Apponit autem tres gradus concordiae primus cum Sol in viro, et Sol, vel Luna in foemina, aut Luna in utrisque, fuerint in locis se respicientibus trigono, vel hexagono aspectu. Secundus cum in viro Luna, in uxore Sol, eodem modo disponuntur. Tertius, si cum hoc alter alterum recipiat. Dirimuntur matrimonia re ut apud Iudaeos, et Mahumetanos, vel solum animo, et ut dicunt tori separatione et cohabitatione, ut apud Christianos, cum luminaria fuerint in signis quadrato, vel opposito se respicientibus, aut etiam inconiunctis. Quae autem sint inconiuncta signa vidisti in primo libro, haec vero et ad amicos transferri possunt.
Textus XXVII
Deinde si concordes luminum configurationes beneficae stellae