dunum transit quod Ararim esse putant, alii vocant Sequanam, piscibus quos illi appellant Loxas tanta multitudine, ut videatur flumen ipsum totum plenum. Similiter et homines laetantur. Idem in Lunae contingit affectibus. Non enim solum in pleniluniis turgent maria, sed et Cancri pinguescunt, et ligna reddunur vivaciora, et morbi plerique ingravescunt, et talia multa. Cum igitur eodem tempore non unum genus artis floreat, utpote militaris disciplina, poesis, eloquentia, pictura, plastica, musica, medicina, philosophia, simul quoque desinant, ut Alexandri, et Augusti, et nostra etiam aetate, cum tamen ab Augusto ad initium nostrae Florentis aetatis, quod fuit circa annum salutis 1440. fluxerint anni inter medii circiter mille quadringenti, nihil egregium pro miraculo natura produxerit in lucem, praeterquam Antonini tempore cum tunc etiam floruissent simul Alexander Aphrodisaeus, Ptolemaeus Pelusiensis, et Galenus Pergamenus, et parum ante id etiam C. Plinius, et Plutarchus Cheroneus Traiani magister, manifestum est ex generalibus constitutionibus coeli principaliter ista pendere. Non inficiamur etiam aliquid in rem facere quae adducuntur a Paterculo. Sed iam ad textus expositionem deveniamus.
Inquit igitur (Praeterea sunt), id est sunt quaedam constitutiones generales adeo potentes, in quibus homines per graves continentis affectus, scilicet terrae, aquae, et aeris superantur. Veluti quis habeat genituram felicis ac diuturnae vitae, contingat terraemotus in urbe sua qui totam diruat civitatem, aut inundatio, quomodo is servari poterit? Verum in propriis affectibus cum per aeris constitutiones debiles fiant, contrariis causis licebit obniti. Deinde docet quod quaedam fiunt a prima causa generaliter, velut cum tota urbs, vel provincia opprimitur, aut cum singilatim pluribus mala eiusdem generis contingunt, veluti anno salutis 1528. morbus epidemius et pestilens generalis universo, vexavit universum humanum genus non tamen ita ut in singulis civitatibus omnes, sed in omnibus aliquos. In his ergo ambobus generales constitutiones dicit fati necessitate alligantur. (Quae autem) intelligit quatuor genera influxus duo iam dicta quae permutari nequeunt, et tertium iam dictum quod a propria pendet genitura, et potest converti studiis ac diligentia hominum. Quartum genus est illorum qui nihil habent proprium tunc, et hi sequuntur primam causam, et hic declaravit magnum secretum, de quo inferirius dicam. Dicit autem quod tales eventus fiunt in hoc quarto genere propter ignorantiam hominum, et non propter vim causae universalis, sicut in aliis duobus. Probat autem hoc ibi. (Quod ipsum) Quia et in morbis, et in rebus naturalibus, quaedam sunt per se insuperabilia, quaedam possent superari vel deduci ad effectum, quae tamen non superantur, neque ad effectum deducuntur, propter ignorantiam. In quibusdam vero diligentia, fortitudine et scientia, nam haec tria scientiae nomine intelligit, decretis contrariis astrorum occurrimus. Et propter hoc qui fortes sunt, soliciti et prudentes, felices sunt plerunque, nam multae eveniunt occasiones, praeter illas generales quas vir industrius arripiat, et incommodum suum vertit. Ut contra negligens et stultus, aut diffidens praetermittit. Unde etiam patet quod triplo plures necesse est esse infelices quam felices, quia ad felicitatem tria illa omnia sunt necessaria, ad infelicitatem unum solum deficere, sat est. (Quae enim) Dicit igitur quod in inevitabilibus non est utilitas quantum ad consilium. (De his igitur) Instruit astrologum futura praedicentem sic, si talis constitutio quae tum ab astris pendere videtur fiat, tales morbi evenient, veluti si Mars in Leone sit cum Sole calorem et siccitatem immensam produci consentaneum est. Haec si producantur perseverentque, multas acutas febres parient illo loco magis, vel illo minus, utpote in perflatis ab Austro quam ab Aquilone magis, et plus in viris quam in mulieribus, et biliosis et exercitatis, quam pituitosis et in otio de