scuris, sed quod intellectus noster imbecillus sit, voluit coniecturas etiam e naturalibus signis sumptas ipsi arti adiungere. Nec solum hic, ne obiter fecisse credas, sed et alibi etiam, ut cum de facie coeli observanda loquitur. Duo igitur hic proponit, primum ut colos in luminari patiente observetur, secundo virgularum et arearum ac talium quae circa eclypsim contingere solent. Circa quod scire primum decet, quod dum eclypsis fit ex agitatione luminis magna atque illius imbecillitate quod non potest dissolvere multos vapores, multaque caligo trahi superius et maxime versus eclypsim solet. Ex qua primum fieri solent virgae quaedam splendentes ex refractione luminis imbecillioris, nec penetrare potentis densam caliginem nubemve a latere ipsius deliquii, et areae, quas Graeci Alonas vocant. Sunt autem coronae quaedam iridis in modum circa Lunam plerunque, quandoque etiam circa Solem a me visae variis distinctae coloribus atque iucundae visu, de quibus in libris De subtilitate, luculentius vero in libris De varietate rerum dictum est. Haec igitur, tum ipsa nubes afficiuntur a planeta tempore deliquii dominante. Nam si Saturnus dominetur cogit nubem, atque ideo colores seu luminis deliquii, seu arearum vel virgarum ad nigrum, seu lividum inclinat, atque ita de aliis. Scitu autem dignum est, quod colores hi non tales inspicere licet, cum semper colos delinquentis Lunae sit rubeus et Solis croceus, sed ita accipiendi sunt ut declinant a proprio atque naturali veluti in deliquio Soliss si color fuerit paulo nigrior, atque obscurior croceo ac quasi teter, dicetur niger aut si lux ipsa paululum hebetescat et splendor ille croceus desinat, ut potius remaneat color quam splendor, dicetur lividus, qui color est plumbi, et evidentius spectatur in carne puerorum caesa loro, vel virgis citra sanguinem tamen, est enim fuscus et aliquanto nigrior plumbi colore, aliquaque luce participat qua a fusco et subfusco etiam differt. Splendescit enim lividus aliquantulum, fuscus atque subfuscus nequaquam. Ergo si color luminis deliquii croceo aliquantulum fiat rubicundior atque sanguineus, Martis erit opus, diceturque rutilus. Quod si color ille croceus aliquantulum remissus fuerit, splendor vero auctus qualis auri fiet, diceturque flavus. Quamobrem hos solos duos flavum et rutilum, deliquii lumen accipere potest. In deliquio quidem Solis flavum verius quam rutilum spectare licet, Lunae vero rutilum verius quam flavum. Reliquos vero colores quod ad illos vergant, potius quam quod tales sint ita appellare libet, nam quod de albo dicitur in deliquio Solis fit quotiens purissimus aer, croceaque vis illa citri colorem dum impalescit imitatur. Varium vero colorem facile est intelligere atque videre si diligenter animadvertas, sed si oscitanter, effugiet oculos tuos quoniam parvum est discrimen varietatis. Neque enim expectes una in parte videre lumen candidum, in altera nigrum, in alia rutilum, sed una in parte croceum obscuriorem, in alia dilutiorem, in alia splendidiorem. Quinimo etiam si contingat, intentusque fueris, videbis quandoque in una eademque parte ex pluribus intermistum simul coloribus. Videntur autem hi colores non solum in luminari deliquium patiente, sed et in ipso aere, et in parietibus. Omnia autem haec consideranda sunt, verum ne omnino intentus inspicere deliquium Solis satagas, Solem ipsum intuendo, cum aliqui hanc ob causam facti sint coeci, non solum ratione generali claritatis Solis, sed etiam peculiari quadam natura quod lumen illud per Lunae corpus transiens vitiatum, oculos vitiet, offendatque caput certa ratione, nam plurimis quibus caput est imbecille, in magnis eclypsibus caput dolet. Illud quoque considerandum quod ad rem pertinet, quod eclypses Solis praesertim magnae si in florentem segetem inciderint eo anno stipulae absque granis colliguntur et maxime fit illud si Sol exoriens deliquium patiatur. Dicta est autem causa huius superius, quoniam cum inter florentem segetem et absolutum granum, paulo plus minusve quadraginta diebus intercedat, si deliquium fiat in oriente, effectus eius statim
Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)
Basel, Henricus Petri, 1578 · 266