menses fit, ut unus mensis dies contineat 28. et horas duas, et minuta 17. Sed Ptolemaeus praetermittit horas et minuta, quia parum erroris adducere poterant et etiam quia facile occurrebant construenti tabulas.
Eadem ratione dividendo mensem dierum 28. per 13. partes, prodeunt, dies duo et sextans, ferme. Sed textus dicit triens non sextans. Graecus codex habet ἡμισυ, quod est dimidium, et non trientem aut sextantem. Haly vidit hunc errorem et putat legendum sextantem. Si sequamur eum, qui vertit, esset ut 28. dies dividerentur per duodecim signa tantum, et ita exirent dies duo cum triente. Tertia opinio est quod divisio per menses sit in 12. et totidem signa, et tunc prodibunt 30. dies pro mense. Et rursus mensis per 12. signa divisus habebit dies duos et dimidium ut Graeca litera habet. Ita oportet a textu Ptolemaei abiicere illa verba (Dies viginti octo) et forsan sunt additi ab aliquo qui suo modo illum interpretatus est. Hoc igitur habet difficultatis tertia expositio. Secunda vero non servat eundem ordinem, quia ex signorum mensium ordine constat ordo signorum annuorum, sed non ex ordine signorum dierum constabit, ordo signorum menstruorum. In prima oporteret pro ἡμισυ legere ἐκτημόριον quod est sextans, at hoc multum differt. Similis dubitatio emergit cur revolutiones annorum in his non potius secutus sit, quae sunt iuxta ordinem rerum ipsarum et causarum, quam hos processus. Ideo dico quod fuerunt tres causae huius, prima quia iste debuit assimilari directionibus, eo quod sit divisionis temporum modus quidam, igitur etiam debuit fieri per processus, non per revolutiones. Secunda quia debuit hic processus esse aequalis, ille vero qui fit per revolutiones magnam recipit inaequalitatem, ideo non est conveniens, nam propter ascensiones regionis ascendens, quandoque transibit ex Virgine solum in Libram, et quandoque ex Aquario in Cancrum. Tertia quia in his tribus divisionibus temporum observat semper ordinem planetarum, ut omnes planetae ad gubernationem aliquo modo assumantur. In prima divisione per aetates secundum ordinem quo mundum constituunt. In secunda iuxta ordinem finium. Hic iuxta ordinem signorum. Si procederet per revolutiones nullus esset ordo in planetis, sed idem planeta saepius, aliquis nunquam assumeretur in circuitibus duodecim annorum et mensium, et in uno mense. Praeterea revolutio fit cum motu processus absque motu at Ptolemaeus in vita non observat nisi duos motus, primum cum homo nascitur et constituitur figura principalis, et secundum supervenientem de quo loquetur, in quarta divisione temporum, igitur revolutio non potest esse principalis causa divisionis temporum in tertio modo. Et si quis obiiciat ut ex nostris libris aeditis, olim exempla quibus confirmantur revolutiones, respondeo si sane intelligantur illa pertinere ad quartam divisionem, de qua in sequenti textu agitur. Ptolemaeus vero adhuc duas alias divisiones proposuit secundam et tertiam, ultra illam et potentiores illa, igitur haec via est melior ut sequamur quadruplicem temporum divisionem, quam unam aut duas tantum, ut nos fecimus dum scriberemus libros De iudiciis astrorum. Et causa fuit quod nos desperabamus ob expositorum inopiam et difficultatem textus Ptolemaei, et confusionem maximam in arte scribentium, assequi illius sententiam. Modo cum assecuti simus eam auxilio divino exactissime et praeter omnem spem, eam tradimus etiam aliis perfectissime. Et eo melius acquiescendum illi est, quod existimandum sit Ptolemaeum, ut ipse testatus est superius, accepisse exempla et opinionem hanc ab Aegyptiis, qui, ut testatus Diodorus Siculus in secundo Rerum antiquarum, ex peritia astrorum solebant futura praedicere. Credendum etiam illa egregia Thrasybuli mathematici, de Tiberio Sullae eius filii, de Caligula, et Nerone, Ascletarionis, de Domitiano, et de seipso, non fuisse ignota Ptolemaeo viro diligentissimo et locupletissimo. Quod si nota fuerunt haud dubie illorum viam secutum esse necesse est, quae adeo evi-