citur, aut frigida, sed hic omnia ad hominem referuntur. De sicco autem et humido alia ratio est, de qua nunc textum explicando disseram.
Dicit igitur Solem esse calidum, sed paulum habere siccitatis, intelligit ergo Solem magnam habere caloris vim, nam vere Sol est calidissimus, cum tam procul distans et a terra, et a vertice sic quandoque aerem in Britannia excalefaciat, quem nec mille magnae pyrae accensae excalefacere sufficerent. Quod si dicas hoc ex magnitudine contingere, respondemus id non sufficere, quoniam Sol licet dimetientem habeat quinquies cum dimidio globo terrae maiorem, habita tamen distantiae ratione, videtur ac si esset tantus, quantus apparet. Unde non male omnino videntur Epicurei dixisse Solem non esse nisi qualem apparet, scilicet pedalem, vel paulo maiorem. Caliditas igitur illa est potius ob robur syderis quam magnitudinem. Nam si ignis pedali rotunditate magnus sub initio Cancri distans mille passibus a terra, solum circumageretur Britanniae, nullum penitus sensum caliditatis effingeret in aere. Ergo Sol ipse longe igne calidior est, atque vivacior. Verum calor ille quia siccus non est, immoderatus non dicitur. Intelligit ergo Solis calorem esse multum, non tamen immoderatum, coniungitur enim calor hic cum humido. Itaque corpus quod sic immutatur, calidum est vehementer. Regula enim est, et quarta in ordine, observatione digna. Quoniam omnis planeta et omne sydus talem habet virtutem qualem habet impressionem. Veluti Luna, gratia exempli, Sole potentior eit in nocte, quia lucere solet in nocte quamvis ergo Luna sit sub terra nocte, sicut et Sol, attamen Luna plus poterit quam Sol, quia Lunae non repugnat lucere de nocte, sicut Soli. Et similiter, Luna plus potest in Borealibus regionibus et Australibus iuxta polos, quam Sol, quia magis appropinquat illis partibus. Nam Luna potest habere quinque partes latitudinis tam australis quam borealis, ergo cum fuerit in primo puncto Cancri cum latitudine boreali maxima, id est, in capite draconis, erit propinquior polo boreali, quinque partibus ipso Sole. Et eadem ratione cum fuerit in Cauda draconis in initio Capricorni, erit propinquior polo antartico, quinque partibus ipso Sole. Licet igitur in hyeme Luna esset in principio Capricorni cum australi latitudine quatuor aut quinque partium, plus posset in mutationibus temporum, et plus faciet apud Scotos quam Sol, quia potentia talis est. In Brasilia autem et sub antartico polo duplici causa, et quia potentia talis, et quia actu iam propinquior est. Simili ratione sub polis non tanta est frigiditas quanta creditur, quia Luna, Venus, et Mars maximas habent latitudines. Luna quidem quinque partium, Venus autem etiam octo excedit. Saturnus autem, qui frigoris author est, vix tertiam partem potest implere dictum est autem de his in Problematibus, et libris decem Astronomicorum iudiciorum. Sequitur etiam pari ratione ut planetae in prima domo vires habeant maximas, non in sexto loco, cum tamen utrinque fiat crepusculum in Sole, nam stellae aliae iuxta luminis quantitatem eandem rationem subeunt, quia matutinum crepusculum ad perfectum splendorem terminatur, vespertinum autem desinit in tenebras. Iuxta hoc igitur dicemus, Solem esse calidissimum. Et quomodo non erit calidissimus cum longissimam vitam decernat? Declaratum enim est a nobis in Medicis, vitam consistere multitudine humidi pinguis, et humidum pingue idem substantia esse cum calore naturali. Cum igitur Sol longaevissimos faciat, idem humidissimos et calidissimos necessario faciet. Hoc autem contingit illi propter motus aequalitatem, ut non videatur immoderate calidus quaecunque enim moventur aequaliter, tepescunt quae autem modo velociter, modo tarde, qualitates magis excitant, non autem substantiam mutant. Declaratum est enim a nobis in expositione primae partis primi libri Avicennae, duplicem esse calorem, atque etiam duplex humidum, alterum quidem, substantia, atque hoc in genere Sol est calidissimus atque humidissimus,