PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · 228

Facsimile

Facile imo facillimum est in proposita figura quae Ptolemaeus proponit distinguere. Dividit totam terram huius quartae partis tam habitabilem, quam inhabitabilem per duas lineas quarum altera transit ab oriente in occidentem, reliqua a septentrione in meridiem in quatuor quadrantes. Primum quod est inter septentrionem et occidentem quem vocat Europam et a vento medio Borrolybicum dat Arieti, Leoni et Sagittario, et dominis eius Iovi et Marti. Secundum statuit illi oppositum inter meridiem et orientem in quo est Asia, et subiicitur medio vento inter Austrum et orientem, quem vocant Notapeliotem trigono secundo Tauri, Virginis et Capricorni, et dominis eius Veneri atque Saturno. Similiter tertium statuit inter septentrionem et orientem ubi dicit esse Scythiam et tribuit trigono Geminorum, Librae et Aquarii dominis eius Saturno et Iovi. Et quartum illi oppositum ubi ponit Lybiam seu Africam, quarto trigono Cancri, Scorpii et Piscium, et dominis eius Marti et Veneri.

Animadvertenda sunt hic duo pro intellectu sequentium, quod totius partis australis ultimam extremitatem, quae est iuxta lineam CD vocat Aethiopiam, sed partem ipsius quae est orientalis iuxta DF vocat Aethiopiam orientalem, et quae est iuxta FC vocat Aethiopiam occidentalem. Secundum quod magis refert est, quod cum toti septentrioni praeponat Iovem, et toti meridiei Venerem, et toti orienti Saturnum, et toti occidenti Martem, fit ut in primo quadrante dominetur Mars et Iuppiter non simpliciter, sed occidentalis, id est, Iuppiter pro ut habet conditiones occidentalis. Et in secundo Saturnus et Venus, non simpliciter Venus, sed Venus orientalis. Et in tertio Saturnus et Iuppiter, non simpliciter, sed Iuppiter orientalis. Et eodem modo in quarto Mars et Venus occidentalis. Et hanc distinctionem orientalis et occidentalis in beneficis invenit Ptolemaeus, ut doceret varios mores gentium. Nam stellae orientales habent adeo diversos mores ab occidentalibus, ac si essent non unus planeta, sed duo penitus diversi. Et hoc diligenter nota pro intellectu eorum quae inferius adiicientur. Incepit autem Ptolemaeus numerare quadrantes ab occidente et septentrione, et non ab oriente neque a meridie, ut sequeretur eundem ordinem quem sequutus est in Geographia, nam ibi incipit ab extremo occidente, id est, a fortunatis et a septentrione, ideo fecit primam tabulam in qua descripsit Hiberniam et Albionem, id est, Angliam, quia sunt in extremo septentrionis et occidentis. Dividit autem unumquenque quadratem in duas partes, ut cum dicit.