This page is incorrectly numbered 458 B et coeli imi spadones efficit, et eunuchos steriles, genitalibus meatibus concretos.
〈Commentarius〉
Orientales anguli magis declarant facta, sed occidentales, et imum coeli cum sint debiliores magis laedunt, et ob haec nata detrimenta in aliis. Utpote ascendens significabit cicatricem in facie, coeli imum claudicationem, altera manifestior et foedior, reliqua damnosior. ita in flagitiis. Deterius est esse eunuchum natum absque testiculis, esse castratum ab homine, scilicet spadonem, vel habentem virilia et esse sterilem, quia meatus seminis sint concreti, quam talia vitia et flagitia circa venerea divulgari. Infamia enim talium tempore transit, apud multos non creditur, ab aliquibus pro licentia accipitur, multi dissimulant metu, alii similitudine peccati. Sed si non sint in angulis quid erit? Dico standum erit decretis praecedentis textus. Erunt enim flagitia absque magna infamia et laesione membrorum genitalium, aliter frustra proposuisset generalem significationem.
Textus XXXV
Mars autem accedens mares abscisis genitalibus, foeminas quas tribades vocant, atque omnino privum quiddam in venereis habentes.
〈Commentarius〉
Si Mars constitutioni declaratae in duobus praecedentibus testibus accesserit violenta, haec decernit causam in masculis ex ferro, in foeminis vero tribades, et masculinos mores induentes significat. Quasdam obstructas, ut fuit olim uxor Paxini Varadei bibliopolae.
Textus XXXVI
Quae vero sit hominum in congrediendo in viris affectio et natura a Marte colligitur; is enim a Saturno et Venere separatus, adiutus vero a Iovis suffragiis, verecundos et puros efficit in re venerea explenda et naturalem tantum usum spectantes; cum solo Saturno forte repertus, pigros, frigidos. Iovi autem ac Veneri configuratus, agiles et cupidos, temperantes tamen et se refrenantes infamiam fugientes, cum sola Venere absente tam Iove quam Saturno, segnes, ignavos, undequaque voluptatem captantes.
〈Commentarius〉
Quatuor comparationes facit, Martis cum Iove, Saturno et Venere, Solis item cum Iove et Venere simul. Sed ultima quam facit cum sola Venere tam apud Arabes quam Graecos legitur hoc modo, cum sola Veneri aut Iove absente Saturno, sed nos satis mentem Ptolemaei perspectam habemus. Mars igitur efficaciam concubitus significat, quia ut visum est in praecedenti libro Mars praeest pudendis. Sed nos volumus quod renibus, unde fit tensio membri et appetitus concumbendi. Ideo qualis Mars, talis affectio. Dato enim quod membro virili praeesset, non decerneret de qualitate concubitus, sed vis illa ratione et experimento Veneri tribuenda est. Quod vero dicit ignavos et segnes non ad Venerem credas (sunt enim promptissimi ad eam) sed ad negotia et luxui ex toto dediti, et inutiles, sed vero Iovi, et Luna Veneri, quasi similis est.
Textus XXXVII
Et si hic quidem planeta vespertinus est, ille matutinus, natus tam marium quam foeminarum congressu capietur, non tamen supra