talibus punctis initium ducunt, erunt superflua ut quibus neque stellarum ratione, quae nullae ibi sunt saltem nobis cognitae, neque ipsorum initiorum ac solis motus causa vires aliquas esse existimentur. Rursus aliquis merito dubitabit, si ipsi eclypticae vires et divisio a Sole accedit, Sol autem ipse ab ingressu aequinoctii verni ad ingressum tropici aestivi dies absumit nonaginta tres, sed ab ingressu tropici hyemalis ad ingressum aequinoctii vernalis solum sunt nonaginta dies. Igitur quarta ab aequinoctio verno ad solstitium aestivum est nonaginta trium partium, et a solstitio hyemali ad aequinoctium vernum nonaginta vel potius reducendo ad partes ex trecentis sexaginta erit quarta vernalis partium nonaginta unius cum dimidio, et hyemalis octuaginta octo cum dimidio, et ita signa vernalia erunt partium triginta cum dimidio, et hyemalia viginti novem cum dimidio signa igitur non erunt aequalia? Sed ad hoc Haly respondebat quoniam potentia hoc, in unaquaque parte fiet, nam absis Solis mobilis est, secus si esset immobilis, propterea arcus octavi vel noni orbis in eclyptica aequales sunt.
Caeterum ut ad finium Chaldaicorum imo potius Ptolemaei deveniam expositionem, cum dixit in expositis genituris a quatuor laudat causis inventionem hanc finium propriorum, quos tamen dicit a quodam antiquo inventos, et observatos. Primum quod ordinem servent planetae naturalem in signis. Secundo quod numerum. Tertio quod genituris congruant, hoc autem est quod gratia exempli, Iuppiter fuerit in quartadecima parte Piscium in genitura, dum Sol est in quartadecima parte Cancri, ubi immensas significat divitias. Cum vero Iuppiter directione initium Arietis attigit, quoniam ibi fines erant Iovis, ditatus est egregie adolescentulus illae et divitiae creverunt, maxime donec Iuppiter sextam partem Arietis excessit. Cum vero ad vigesimam secundam pervenit Arietis, quoniam ibi Mars fines habebat, multum iacturae a latronibus, a furibus, propter rixas, aliaque violenta donec vigesimam sextam partem Iuppiter superavit, accepit. Quarto quod totidem partes unusquisque planeta finium in signis accepit, quot etiam in Aegyptiacis. Velut Saturnus quinquaginta septem gratia exempli, et Mars sexaginta sex, atque ita de aliis non quod totidem annis homines illis dispositoribus vivant, ut rebantur Arabes, sed quod plus dominaretur quod magis generationi et animantium commodo utile esset. Quamobrem plus etiam Venus accepit, quam Iuppiter, non quod temperatior sit, sed ut commodius omnia luxuriarent, et ob amorem in prolis generationem accenderentur. Itaque Venus 82. Iuppiter 80. Mercurius 76. Mars 65. Saturnus ut dictum est 57. partes accepit. Mercurius enim propter luminarium propinquitatem et Veneris frequentes coniunctiones, et quia proximus terrae est, parumque afficitur a retrocessibus ob frequentiam, et a Sole ob familiaritatem, in causa vitae et generationis plus longe beneficis accedit quam maleficis. Eadem causa Mars longe Saturno praeferendus est, quod Mars calidus sit egregie, ideoque praeferoces milites et amant, et concumbunt, et generant, et validos generant decrepiti neque amant, et minus concumbunt, et multo minus generant, et quoscunque generant invalidos generant. Verum quod ad rationem attinet ordinis haec talis est. Quicunque planeta ut etiam in Aegyptiaca divisione diximus, carpentum seu solium obtinet, aliis praeponitur, inde dantur ultima loca maleficis semper, si carpentum non obtinuerint, praeterquam in Cancro et Leone, in Cancro Marti, in Leone Saturno. Nam cum luminaria sunt fines per sex integra signa sortiantur, ut superius dictum est, initia horum signorum maleficis dedicantur, propter hanc causam, quod initio Cancri quod frigidissimum sit et humidissimum signum, et Luna in eo maxime gaudeat Martis calor temperetur ac siccitas, atque ideo gaudere in eo videatur. Plurimum enim potest ibi Mars ubi maxime temperiem acquirit, eadem ratione Saturnus ubi illius frigus tum a calore Solis, tum a calore signi