PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · 327

Facsimile

dit secunda pars Geminorum et quia tempus non erat sumptum per astrolabium, nam ubi tempus habeatur per astrolabium, dicit Ptolemaeus debes fabricare figuram iuxta illud, sicut est tempus nativitatis filiorum meorum, et non debes quaerere aliud, considero quod oppositio Solis, et Lunae praecessit genituram et quia Sol erat supra terram tempore oppositionis in vigesimaprima parte Aquarii, ubi Saturnus habet carpentum, est enim dominus domus et trigoni, et Saturnus est in tertia parte Scorpionis et hic numerus est proximior numero ascendentis, qui est 2. quam medii coeli, qui est 24. Ideo statuam ascendens Geminorum partes 2., minuti 18. Et similiter in prima genitura coniunctio praecessit nativitatem circa vigesimam partem Librae, ubi Saturnus habet carpentum et solium, et quia decimus septimus gradus numero proximior est, 21. Tauri, qui est medii coeli, quam 1. Virginis, qui est ascendentis, ponam decimamseptimam partem Tauri in medio coeli, et cadet vigesimanona pars Leonis in ascendente et istud est verissimum. Deinde dicit quod ubi sint duo domini vel plures, qui paritate numerorum certent et propinquitate cum angulis quod frequenter contingere potest, debemus accipere angulum secundum numerum signi in quo est planeta potentior. Velut in nona genesi coniunctio Solis et Lunae fuit in decima parte Librae, ubi Saturnus habet carpentum, altitudinem et trigonum, et respicit locum, Venus etiam carpentum domum et fines, Mercurius trigonum primum, quod nativitas nocturna sit, Saturnus igitur habet primam dignitatem, Venus secundam, Mercurius tertiam, Venus est valde remota a similitudine numeri angulorum, accipiemus igitur Saturnum, qui est potentior et statuemus ascendens iuxta illud, licet Mercurius sit proximior ascendenti Saturno. Et quia Saturnus licet numero sit proximior ascendenti, quam medio coeli quo ad numerum, quo ad situm tamen est valde proximior imo coeli, quam ascendenti, et numerus Mercurii numero ascendentis, statuemus in imo coeli Saturnum cum partibus 15. minutis 32. Capricorni. Ideo Ptolemaeus admonet in hoc utendum iudicio magno, spectando dignitatem planetae, propinquitatem numeri, et omnia conferendo, verisimiliorem eligere.

Intelligit ergo propinquitatem quo ad numerum graduum, non quo ad situm, id est, quod sit propinquior planeta angulo ascendentis, quam medii coeli, ut manifeste apparet in exemplo primae geniturae, ubi Saturnus est in prima domo et propinquus ascendenti. Et tamen non sumimus numerum signi ascendentis secundum illum, sed numerum signi medii coeli, qui est proximior illi. Item nota quod non vult Ptolemaeus ponere regulam illam de duobus planetis, vel pluribus in aequali propinquitate ad numerum angulorum, quia praesupponit exquisitissimam aequalitatem differentiae, sed ut facias comparationem potentiae planetae ad propinquitatem. Gratia exempli sit medium coeli 19. Capricorni, ascendens 7. Tauri, sicut in nostra genitura, dominus loci coniunctionis praecedentis robustior Mercurius, inde Luna et Venus, inde Mars ponamus igitur quod Mars esset in quinto gradu Geminorum, et Mercurius in tertiadecima parte Librae, tunc licet Mercurius longe plus possit quam Mars, quia tamen numerus Martis est longe proximior numero ascendentis, quam numerus Mercurii numero medii coeli, ego statuam potius quintum gradum Tauri in ascendente, quam tertiumdecimum Capricorni in medii coeli. Rursus ponatur Mars in quinto Geminorum, et Mercurius vigesimotertio gradu Librae, tunc ponam potius 23. gradum Capricorni in medio coeli, quam quintam partem Tauri in ascendente, licet numerus Martis sit proximior numero ascendentis, quam numerus Mercurii numero medii coeli, quia potestas Mercurii comparata ad distantiam quatuor graduum, maiorem habet proportionem, quam potestas Martis, intellige in loco coniunctionis luminarium, ad distantiam duorum graduum. Memineris etiam quod ubi