turis genthlialogica, conveniens videtur de universalibus priore loco disputare quando haec quidem maiore vi quadam et efficatoribus a causis moventur quam particularia. Iam cum necesse sit summitti imbecilliores naturas valentioribus atque adeo specialia universalibus, si quis ipsarum rerum praedictionibus operam dare velit, non possit sine comprehensione generaliorum esse ad illas instructus.
〈Commentarius〉
Sensum huius partis adeo clarum esse liquet, ut omnino quatuor verbis absolvi possit. Si quis inquit velit genethliacarum habere cognitionem necesse est ut prius universalium scientiam habeat quia universalia maiore vi et efficacia, ut superius visum est a causis suis moventur. Ratio autem sic construitur causae potentiores magis movent debilibus, haec per se manifesta est causae autem universales sunt potentiores causis propriis. Igitur causae universales magis movent. Minor propositio declaratur, quoniam causae maiorum effectuum potentiores sunt causis minorum, igitur cum effectus universales, puta quod occidat una tota gens maiores sint effectibus singularibus, ut pote quod occidat unus homo, manifestum est propositum quod a principio diximus.
Ex hoc patet solutio problematis secundi superius propositi, scilicet quod non est nisi unum genus universalis constitutionis seu influxus, quod quidem pertinet ad provinciam vel ad gentem. Nullus autem potest esse universalis sub hoc sensu ut contingat toti, quamvis enim Saturnus Iovi iungatur, quia tamen coniunctio illa orientalibus contingit alio ascendente atque schemate coeli. Item his qui habitant versus meridiem quam occidentalibus aut borealibus, prioribus quidem propter horae varietatem, atque ideo cordis coeli, posterioribus vero tametsi cor coeli unum sit, scilicet meridionalibus atque borealibus, diversum tamen est ascendens ob varietatem finitoris, ideo nihil unum potest toti orbi generaliter significari. Ergo non dantur constitutiones generales ratione causae agentis, sed solum ratione loci, ea autem dividuntur ut in sequenti textu docet.
Textus III
Caeterum haec ipsa universalis consideratio aut est totarum regionum aut harum et urbium.
〈Commentarius〉
Dividit ut dixi naturam hanc constitutionum in tria genera vel enim totae regiones afficiuntur, utpote tota Gallia, vel tota Italia, vel etiam plures regiones, ut pote Europa vel harum id est, partium, velut si Hetruria tota vel Gallia Togata affligatur vel una urbs tantum ut Florentia et Mediolanum. Manifestum est autem quod quanto generaliores sunt hi effectus, tanto etiam sunt potentiores et efficaciores, ex ratione superius adducta.
Hinc patet solutio primi problematis superius inducti, scilicet quae nam sit constitutio generalis, quia est illa quae significat super gentem aut provinciam propria vero habetur ex genesi uniuscuiusque hominis. Et quod generalis dividitur in quinque modos, qui hic a Ptolemaeo sub tribus comprehenduntur, scilicet generalis pluribus provinciis integris, et uni provinciae, et uni parti provinciae, et uni civitati, et uni membro civitatis, veluti oppido vel villae. Dividuntur etiam influxus generales bifariam adeo ut sint tres divisiones cum praedicta, constitutionum generalium. Quae autem sint reliquae, in sequenti textu explicantur.
Textus IIII
Praeterea interdum graviores et certarum quasi recursionum ca-