cte autem Iuppiter primus, Sol secundus, ob id cum Sol, ut dixi singularem ventum non habeat, Iuppiter Aquilonares excitabit ventos cui Mars hac in parte Solis invicem gerens quod iure merito in trigono dominium habere deberet, ob domum associatus occidentales excitat ventos ex hoc, et in hoc triangulo, et in aliis, intelliges ventos et regiones quae inter occidentem et septentrionem sunt, huic triangulo debere adscribi.
Textus LIII
Secundum triangulum ductum per Taurum, Virginem et Capricornum, quodque constat signis tribus foemininis, Lunae et Veneri datur. Ipse Taurus vicinior aestivo circulo est, Virgo aequinoctiali, Capricornus hiberno. Hoc triangulum potissimum australe est propter Veneris dominationem, cuius stella illius partis ventos suscitat propter validi et humidi vim; quia vero et subsolanum admittit propter Saturni domicilium, Capricornum, qui hunc ventum ciet, quique orientem propter conditionem solarem tenet fit hoc tanquam priori oppositum, ut ita dicam, Austrisolanum.
〈Commentarius〉
Cum in singulis triangulis Ptolemaeus observet tria in deligendis dominis, primum ut planetae sint diurni in diurnis triangulis, et nocturni in nocturnis, et ob id etiam reiecerit Martem a trigono primo, secundum ut masculini planetae masculinis triangulis et foeminini foemininis referantur, tertium, ut qui dominus est signi fixi in triangulo, semper omnibus aliis praeferatur. Ita Sol quia dominatur in Leone prefertur in primo triangulo et Luna, et Venus quia Tauro dominantur reiectis Saturno, et Mercurio quod masculini et diurni essent, Luna igitur nocte primas partes obtinebit, Venus secundas, die contra. Poterat tamen et Mercurius quippiam virium sortiri merito, quod et si non foemininus sit, ambiguus tamen, et plurimum possit in Virgine. Sed ad Ptolemaei opinionem revertor, qui fixis signis quod validissima sint et pura et syncera, maxime innitur. Cum igitur Luna certos non habeat ventos, Veneri quidem Auster, Saturno vero ob id Capricornum succedenti tanquam validiori Mercurio et quia Mercurius proprios non habet ventus, orientalis ventus associatur. Itaque et regio et venti inter Austrum et Orientem.
Textus LIIII
Triangulum tertium Gemini, Libra, Aquarius complectitur tria signa masculina, alienum prorsus a Marte proprium vero Saturni et Mercurii propter duas illorum domos; quare his permissa est administratio, diurna quidem Saturnum conditionis causa, nocturna vero Mercurii. Ipsum quidem signum Gemini vicinum est circulo aestivo, Libra aequinoctiali, Aquarius hiberno. Hoc triangulum potissimum est subsolanum propter Saturnum, sed quia conditionis nomine Iuppiter conciliatur Saturno, admiscetur ventus iovialis Aquilo, ut fiat triangulum Graeca voce Borrapelioticum, quod significat confusionem Solani cum Aquilone.
〈Commentarius〉
Venus cum nocturna sit et foeminina ab hoc trigono penitus quamvis Librae domina excluditur, res igitur redit ad Saturnum et Mercurium. Saturnus igitur de die quia diurnus primus dominatur succedente Mercurio, in nocte vero Mercurius quod ancipitis naturae plus Saturno potest. Quia ta-