PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · 338

Facsimile

patre, ut sint dicta de Luna in matre et quae de Saturno in patre, sint dicta de Venere in matre, adhibitis solum duabus distinctionibus, prima quod Sol in die et Luna in nocte gaudeat et Saturnus in nocte, et Venus in die, secunda ut in Sole orientales praeferantur, in Luna autem praeferantur occidentales.

Principale sextum est quod eligit duos planetas unicuique parenti, quia cum parentes generant sunt in aetate virili et valida, ideo non decet, ut habeant unum significatorem tantum, ne si ille male afficiatur, parens male habeat, maxime cum ipsi infanti, aut quinque significatores vitae assignari soleant. Imo neque Ptolemaeus aut declarare de morte parentis etiam ambobus significatoribus male affectis.

Principale septimum in dignitate semper Ptolemaeus considerat luminare, in vita autem robustiorem ex duobus significatoribus, in erigenda autem figura planetam congruentem tempori, utpote locum Solis de die, et Saturni de nocte. Et ita iuxta tres causas diversas, facit tres ordines electionis quod etiam observat in quaesitis propriis nato, nam pro dignitate semper quaerit Solem, vel Lunam pro vita potentiorem ex significatoribus, pro qualitate corporis, quod fortuito obiicitur, id est, horoscopum semper.

Principale octavum est, quod considerat quatuor status in unoquoque parente, primus est concordia ipsorum significatorum inter se, utpote in patre Saturni et Solis, et hic est optimus. Secundus est concordia unius significatoris cum beneficis. Tertius est status ipsius significatoris per se, ut in angulo in carpento suo, vel saltem ubi habeat dignitatem. Quartus est si maleficae super significatorem eleventur.

Nonum principale est quod per concordiam intelligit trigonum et sextilem, coniunctio autem est in numero concordiae cum fuerit cum beneficis, vel si fuerit etiam inter significatores ipsos, ut Solem et Saturnum. Caliditas enim unius temperat frigiditatem alterius, et frigiditas caliditatem. Et iudicium de coniunctione est etiam in intuentibus et imperantibus. Discordia vero est semper in opposito aspectu, inde quadrato, coniunctio vero et intuentia et imperantia, cum fuerint cum maleficis, quae non fuerint significatores, et maxime si malefica fuerit domina loci oppositi significatoris, sed si domina fuerit loci significatoris non erit tam infausta coniunctio, vel intuitus obedientia.

Decimum principale sequitur ex praecendentibus, et est observatione dignissimum, et est quod quotienscunque in aliqua genitura infantis masculi, vel foeminae Sol aspicit Lunam de quadrato vel opposito vel Saturnus Venerem aut Lunam eodem modo, tunc parentes illius infantis odiose habebunt. Et peius est inter Solem et Lunam, inde inter Saturnum et Venerem, ultimum inter Saturnum et Lunam, et deterius erit si sint in angulis. Ex hoc sequitur, quod expositio Ptolemaei per partes ut fieri solet, et facit Haly in quibusdam locis, non satisfacit, sed oportet totum simul distinguere capitulum, sicut nos hic fecimus. Nunc ad ipsius textus expositionem devenio.

Inspicere oportet in nativitate patris si Solem antecedunt stellae, tum erit optimum. Si vero non antecedant, sed sequantur erit et bonus status. Ideo circa hoc observare oportet quinque. Primum ut luminare habeat satellitium, id est, planetas propinquos ad triginta gradus. Secundum ut conforme sit, id est, in angulis. Tertium ut in comparatione ad luminare, ut sint orientales a Sole si sint satellitium Solis, et occidentale a Luna, si sint pro satellitio Lunae. Quartum ut sint beneficae, vel mediae, vel amicae saltem ut Saturnus Soli vel si Mars coniungatur Iovi, vel Veneri. Quintum ut sint in locis, in quibus gaudent. Ex hoc sequitur quod filius fortunam et dignitatem cum consequatur plerunque et statum patris, ideo convenienter haec eadem assignant pro significatione dignitatis ipsius nati, ut infra videbitur.