facere de statu veris, de aestate a Cancro, de autumno a Libra, de hyeme a Capricorno.
〈Commentarius〉
Proponit tres dubitationes, prima est quomodo in circulo possit inveniri principium? Secunda dato quod detur, an unum, an plura et si plura quae potiora sint? Tertia ubi dentur cum motu Solis sit tardus, quomodo possit inveniri momentum in quo Sol illud, aut illa ingredietur. Et ita respondeo singulis quaestionibus per ea, quae sunt magis verisimilia. Et ita licet coniungat solutiones duarum primarum dubitationum simul, tamen dubitationes inter se sunt disiunctae. Ergo in solutione utriusque laborat Ptolemaeus ad declarandum quod oporteat quatuor principia, pro quatuor anni temporibus observare, illud intelligens quod cum via Solis circulo constet non potest unus punctus habere vim supra totum annum, quia alia puncta et ipsa habent vires cum sint saltem quatuor principalia, vocat autem νεομηνίαν non interlunium, ut iste exposuit, sed novi mensis initium, seu novum mensem, quasi dicat novum principium anni. Consulit igitur adductis rationibus pro singulis partibus, ut pro vere. Inspiciamus primum ipsa puncta quatuor regia tanquam initia mutationum temporum, sed non statim verum post dies magis nam neque robur aestatis apud nos incipit undecima die Iunii, nec hyemis duodecima Decembris, nec ver decima Martii, sed maximus calor apud nos est circa 20. Iulii 40 diebus ferme post solstitium, tum quia fervor incipit in ipsa imagine quietis Solis quae fit in primo puncto Cancri quod est solstitium aestivum, et actio illa augetur tanquam ex principio licet Sol recedat, quoniam incrementum est ex principio et locus non repugnat calori, quia in consimili, scilicet per totidem dies ante solstitium adhuc calor vigebat. Et ex hoc apparet ratio principii in astrologia ex quo patet quod idem contingit in coniunctionibus Solis, cum canicula et cum Marte in aestate, et cum Saturno in hyeme unde visus est errare ille qui praedixit hoc anno 1558. futurum maximum calorem circa finem Iunii, credo ob coniunctiones Solis, et Martis in septimo, inde cum Procyone non tamen erravit nisi in paucis diebus, debuerat enim transferre hoc ad 10. Iulii, quod et evenit ob causas dictas. Deinde consideremus coniunctionem vel oppositionem quae primo praeit ingressum Solis in primum punctum Arietis, et pro aestate Cancri, et pro autumno Librae, et pro hyeme Capricorni et maxime si coniunctio illa fuerit, cum eclypsi Solis, vel oppositio cum eclypsi Lunae. Et ideo accipit coniunctionem vel oppositionem, quia utraque potest esse causa alicuius eclypsis. Et omne quod est potentia tale, est etiam principium agendi, et ideo reiicit quadratas radiationes in hoc quia non possunt esse causa alicuius deliquii. Iubet autem considerare coniunctionem vel oppositionem, quia possumus cum exquisite sciant, erigere thema coeli, et cum hoc etiam considerare ingressum ipsius Solis punctum illum aequinoctium aut solstitiale. Sed quia tempus illud non habetur adeo exquisite, ideo non possumus erigere thema coeli, sed sufficiet disponere planetas in locis suis et videre aspectus illorum, sicut fiant duae figurae pro verno tempore, et duae pro aestate, duae pro autumno, et duae pro hyeme et sic erunt octo figurae, quarum quatuor erunt perfectae cum situ planetarum et erectione domorum. Et sunt illae coniunctionum vel oppositionum luminarium, quae proxime magis antecedunt ingressum Solis in punctum cardinale. Voco puncta cardinalia initium, ut dixi, Arietis Cancri, Librae et Capricorni. Et quatuor figurae imperfectae in quibus solum est situs planetarum, et sunt sumptae ab ingressu Solis in illa quatuor dicta puncta cardinalia.
Sed si fuerit eclypsis Lunae ante ingressum Solis in punctum cardinale, et inter eclypsim et ingressum Solis fuerit coniunctio luminarium sine eclypsi, vel si fuerit eclypsis Solis in hyeme, inter ipsam autem et ingressum Solis in